v. 1 :Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,
v. 2 :et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
v. 3 :Respondens autem Iesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:
v. 4 :baptismus Ioannis de caelo erat, an ex hominibus?
v. 5 :At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
v. 6 :Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Ioannem prophetam esse.
v. 7 :Et responderunt se nescire unde esset.
v. 8 :Et Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.
v. 9 :Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
v. 10 :Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem.
v. 11 :Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
v. 12 :Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes eiecerunt.
v. 13 :Dixit autem dominus vineae: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
v. 14 :Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas.
v. 15 :Et eiectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?
v. 16 :veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.
v. 17 :Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli?
v. 18 :Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
v. 19 :Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
v. 20 :Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis.
v. 21 :Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
v. 22 :Licet nobis tributum dare Caesari, an non?
v. 23 :Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
v. 24 :ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Caesaris.
v. 25 :Et ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
v. 26 :Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe: et mirati in responso eius, tacuerunt.
v. 27 :Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
v. 28 :dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo.
v. 29 :Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
v. 30 :Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
v. 31 :Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
v. 32 :Novissime omnium mortua est et mulier.
v. 33 :In resurrectione ergo, cuius eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
v. 34 :Et ait illis Iesus: Filii huius saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
v. 35 :illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
v. 36 :neque enim ultra mori potuerunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
v. 37 :Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob.
v. 38 :Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
v. 39 :Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
v. 40 :Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
v. 41 :Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?
v. 42 :et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
v. 43 :donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
v. 44 :David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius eius est?
v. 45 :Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
v. 46 :Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
v. 47 :qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem maiorem.