Evangelium Secundum Lucam

Caput 8

v. 1 :Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,

v. 2 :et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,

v. 3 :et Ioanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.

v. 4 :Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:

v. 5 :Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.

v. 6 :Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem.

v. 7 :Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.

v. 8 :Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.

v. 9 :Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.

v. 10 :Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.

v. 11 :Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.

v. 12 :Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

v. 13 :Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

v. 14 :Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum.

v. 15 :Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

v. 16 :Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.

v. 17 :Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.

v. 18 :Videte ergo quomodo audiatis. Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

v. 19 :Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba.

v. 20 :Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.

v. 21 :Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.

v. 22 :Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

v. 23 :Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.

v. 24 :Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas.

v. 25 :Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?

v. 26 :Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.

v. 27 :Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.

v. 28 :Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Iesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.

v. 29 :Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.

v. 30 :Interrogavit autem illum Iesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant daemonia multa in eum.

v. 31 :Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.

v. 32 :Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.

v. 33 :Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.

v. 34 :Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

v. 35 :Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes eius, et timuerunt.

v. 36 :Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:

v. 37 :et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.

v. 38 :Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens:

v. 39 :Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Iesus.

v. 40 :Factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.

v. 41 :Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius,

v. 42 :quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.

v. 43 :Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:

v. 44 :accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius: et confestim stetit fluxus sanguinis eius.

v. 45 :Et ait Iesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?

v. 46 :Et dicit Iesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse.

v. 47 :Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes eius: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.

v. 48 :At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.

v. 49 :Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.

v. 50 :Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit.

v. 51 :Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et patrem, et matrem puellae.

v. 52 :Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.

v. 53 :Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.

v. 54 :Ipse autem tenens manum eius clamavit, dicens: Puella, surge.

v. 55 :Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Et iussit illi dari manducare.

v. 56 :Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.