Liber Psalmorum

Caput 138

v. 1 : In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;

v. 2 : tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

v. 3 : Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:

v. 4 : et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.

v. 5 : Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

v. 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

v. 7 : Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

v. 8 : Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

v. 9 : Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

v. 10 : etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

v. 11 : Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

v. 12 : Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.

v. 13 : Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae.

v. 14 : Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

v. 15 : Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.

v. 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

v. 17 : Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.

v. 18 : Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

v. 19 : Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:

v. 20 : quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.

v. 21 : Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?

v. 22 : Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

v. 23 : Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.

v. 24 : Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.