Liber Psalmorum

Caput 24

v. 1 : In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:

v. 2 : Deus meus, in te confido; non erubescam.

v. 3 : Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

v. 4 : Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

v. 5 : Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

v. 6 : Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.

v. 7 : Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

v. 8 : Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

v. 9 : Diriget mansuetos in iudicio; docebit mites vias suas.

v. 10 : Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.

v. 11 : Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.

v. 12 : Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.

v. 13 : Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditabit terram.

v. 14 : Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

v. 15 : Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

v. 16 : Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

v. 17 : Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.

v. 18 : Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.

v. 19 : Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

v. 20 : Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

v. 21 : Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.

v. 22 : Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.