V. 16 :
Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 1
Saeculi divites idcirco de larga facultate gloriantur, quia alto et
incomprehensibili judicio Dei coelestia eis bona abscondita
sunt. Dominus itaque facit pauperes, quia dum aeterna electis
bona insinuat, eo se pauperiores tenent, quo a veris sese divitiis
pulsos vident. Unde et rex ille qui saeculi possessione
latissimus erat, quia ei veras divitias Dominus ostenderat, clamabat ad
eum, dicens:
Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum
ego
(
Ps, 24, 16). Hinc propheta Jeremias, electi cujusque
illuminationem in se exprimens, ait:
Ego vir videns paupertatem meam
(
La, 3, 1). Pauperem itaque Domino facere est in
contemplatione bonorum perennium electorum mentes ad contemptum rerum
omnium visibilium excitare. Sed cui summa revelat, qui eadem
summa diutius laboris pretio sint quaerenda insinuat, dicat quia qui
pauperes facit, etiam ditat, quia nimirum dum ab omnipotenti Deo bonorum
coelestium cognitionem percipimus, ab ipso etiam virtutem consequimur,
ut digno pro eis labore certemus. Bene autem subditur:
Humiliat et sublevat.
(
S1, 2, 7)
Commentaires
Gregorius I (540-604)