Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 6 : dixitque: Omnis qui percusserit Iebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae, et factus est princeps.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 5
    • Proposuerat enim in die illa David praemium qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset claudos et caecos odientes animam David ( S2, 5, 8). In Hebraeo ita habetur: Et dixit David in die illa: Qui percusserit Jebusaeum, et tetigerit fistulam, et claudos et caecos odientes animam David: subauditur, erit princeps et dux, sicut liber Paralipomenon declarat, hoc modo dicens, Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps ( Ch1, 11, 6). Quod autem dicit: Qui tetigerit fistulam, ita intelligendum est: Qui tantae fuerit audaciae et fortitudinis, ut ad murum civitatis usque veniat, et hasta sua fistulam quae in muro est, tangat, ipse princeps erit.