Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 10 : Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 25
    • Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim ( Ch2, 25, 10), quia idola secum habebant. Amasias post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi. Cum enim praecipitarentur illa decem millia, illa idola, quae secum habebant, responsum dederunt, ideo illos interfectos, quia de cultu eorum negligentes fuissent. Videns ergo ille idola responsa dare, et a ruina eripi, hoc errore deceptus, adoravit ea.