V. 9 :
Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita
parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre
non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem.
Poètes
Commentaires
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 14
Cumque vectes eminerent, et apparerent summitates eorum
(
R3, 8, 8), etc.
Quod illata arca in sancta sanctorum dicitur:
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris
sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus
(
R3, 8, 8); hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur.
Vectium
, inquit,
quibus portabant arcam, quod paululum longiores erant, capita
parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos
videre non poterat
(
Ch2, 5, 9).
Ubi notandum, quia etsi capita vectium accedentibus propius, ac diligentius
intuentibus, parebant ante oraculum; non tamen fieri poterat ut ipsa eorum
capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo,
et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et Cherubin
abderentur interius.
Quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad
claudendum ostiis locum non darent.
Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu
sacramenti tam diligenter expedire curavit.
Constat enim, quod domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam,
sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat.
Item illata in sancta sanctorum arca, assumptam Christi humanitatem, et
intra velum regiae coelestis inductam; vectes vero quibus eadem arca
portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit, typice
denuntiant.
Erat autem in arca urna aurea habens manna, quod in homine Christo habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quod potestas omnis judicandi
penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse
sublatum.
Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi. Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores
qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae
Christi.
Quod enim unus eorum de se dixit:
Cupio dissolvi, et esse cum Christo
(
Ph, 1, 23) [mauvais référencement: Ph, 2]
; de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum
reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculum non semper, sed cum ostia
ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc omnibus, sed his solummodo, qui
propius accedentes, attentius ea quae intus erant satagebant intueri.
Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum
intrassent, videre licebat, quod nullus sanctorum in hac adhuc vita positus,
tametsi multum in altitudine se mentis attollens, sed soli illius patriae cives
gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur.
Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quod absconditi sunt etiam
nunc perfecti quique electi qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus
Dei, a conturbatione hominum.
Quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo, his qui appropiant
visuntur, cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione
purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio
contemplandum donaverit; quae nimirum contemplatio his qui paulo longius
recesserint minime conceditur, quod quanto exterius mente vacua manent, tanto
minus quae sint interna gaudia vident.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 29
Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur.
Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant,
capita parebant ante oraculum; si vero quis paululum fuisset foris, eos
videre non poterat
(voir:
Ch2, 5, 9)
.
Ubi notandum quia etsi capita vectium antecedentibus potius ac
diligentiusintuentibus parebant ante oraculum, non tamen fieri poterat
ut ipsa eorumcapita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat
ut, clauso oraculo etappenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti
cum arca et Cherubinabderentur interius; quod fieri non poterat si
prominentes ulterius vectesproducendis ad claudendum ostiis locum non
darent; quorum positionem vectiumScriptura non sine causa, sed magni
intuitu sacramenti tam diligenter expedirecuravit: constat enim quia
domus templi exterior peregrinantem in terrisEcclesiam, sancta autem
sanctorum internam supernae patriae felicitatemdesignant.
Item illata in sancta sanctorum arca, assumptam Christi humanitatem, et
intravelum regiae coelestis inductam; vectes vero quibus eadem arca
portabatur,praedicatores verbi per quos ipse mundo innotuit, typice
denuntiant: apparebantenim summitates vectium foris ante oraculum, non
semper, sed cum ostia ejusdemoraculi aperiri contingeret; neque haec
omnibus, sed eis solummodo qui propiusaccedentes attentius ea quae intus
erant satagebant intueri.
Ipsa autem arca qualis et quo modo esset posita, solis eis qui
oraculumintrassent videre licebat, quia nullus sanctorum in hac vita
positus, tametsimultum se in altitudine mentis attollens, sed soli
illius patriae cives gloriaminibi sui Redemptoris plane
contuentur.
Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt
etiam nuncperfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo, in
abdito vultus Dei aconturbatione hominum.
Quorum tamen summitates vectium nonnumquam aperto oraculo his qui
appropiantvisuntur, cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui
cordis tota intentionepurificantibus, divina gratia aliquid extremum de
supernorum civium gaudiocontemplandum donaverit, quae nimirum
contemplatio his qui paulo longiusrecesserint minime conceditur, quia
quanto exterius mente vaga remanent, tantominus quae sint interna gaudia
vident.
Deinde sequitur:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Venerunt cuncti senes ex Israel ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent
arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion, et tulerunt sacerdotes arcam
foederis Domini, intuleruntque eam in locum suum in oraculo templi in sancta sanctorum
subtus alas cherubin: siquidem cherubin expandebant alas suas super locum arcae,
protegebantque arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, apparerentque
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus:
qui et
fuerunt ibi usque in praesentem diem
(
R3, 8,
R3, 8, 1,
R3, 8, 3,
R3, 8, 4,
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8,
Ch2, 5, 2,
Ch2, 5, 7,
Ch2, 5, 8 et
Ch2, 5, 9). Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur :
Vectium
, inquit,
quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum.
Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterant
(
Ch2, 5, 9). Ubi notandum, quia et si capita vectium accedentibus propius, ac diligentius
intuentibus apparebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante
oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante
ostia velo,
ipsi quoque vectes toti cum arca, et cherubin abderentur interius; quod fieri non
poterat, si
prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum
positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter
expedire curavit: constat enim, quod domus templi exterior, peregrinantem in terris
Ecclesiam:
sancta sanctorum autem internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata
in sancta
sanctorum arca, assumptam Christi humilitatem, et intra velum regiae coelestis inductam:
vectes vero, quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit,
typice denuntiant. Apparebant enim summitates vectium foris ante oraculum non semper,
sed cum
ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret, neque hoc omnibus, sed iis solummodo, qui
propius
accedentes attentius ea, quae intus erant, satagebant intueri, Ipsa autem arca, qualis
et
quomodo esset posita ( solis iis ) solum eis, qui oraculum intrassent, videre
licebat, quia nullus sanctorum adhuc vita positus, tametsi multum in altitudine se
mentis
attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris ( plene )
plane contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt
etiam
nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei,
a
conturbatione hominum, quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo his,
qui
appropiant, visuntur: cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione
purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum
donaverit. Quae nimirum contemplatio his, qui paulo longius recesserunt, minime conceditur,
quia quanta exterius mente vaga remanent, tanto minus, quae sint interna gaudia, vident.
Commentaires
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis