Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 6 : Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Vera namque obedientia nec praepositorum intentionem discutit, nec praecepta discernit, quia qui omne vitae suae judicium majori subdidit, in hoc solo gaudet, si quod sibi praecipitur operatur. Nescit enim judicare quisquis perfecte didicerit obedire, quia hoc tantum bonum putat, si praeceptis obediat. Sed in tanta perfectae conversationis ejus gloria vita nostra confunditur. Ecce etenim ad supernam patriam sub ducibus Christiani exercitus proficisci decrevimus, sed opera diversa etiamsi diversis temporibus jubemur agere, murmuramus. Quis enim sese a murmuratione compesceret, quis ab ira temperaret, si vocatum se bis et ter audiret, et tamen ex vocantis responso perciperet quia vocatus minime fuisset? Quam profecto desidiae nostrae caliginem patimur, quia tantae virtutis bonum qua praemii sui claritate respondeat non videmus. Unicum etenim bonum est ad recuperationem vitae, si inobedientiae culpa malum sufficiens fuit ad perpetrandam mortem. Si ergo in malo inobedientiae mors praevaluit, toties vitae reddimur, quoties obedimus. Puer itaque Samuel nec vocatus, nec repulsus offenditur, quia vocantis aut repellentis animum videre noluit, qui in hoc solo gaudere noverat quod obedivit. Et quia surgere ad laborem, redire autem ad dormiendum pertinet ad quietem, quid insinuat, nisi quia utrumque nobis vitam praeparat, si obedientis animus in eo quod agit nonnisi obedientiae bonum pensat? Praeceptum namque in hoc solo pensari debet, quod majoris praeceptum est; et qui obedientiae bonum exsequitur, non injunctum opus debet considerare, sed fructum, quia ad promerenda aeternae vitae gaudia non exquiritur qualitas operis, sed mortificatio propriae, et exsecutio alienae voluntatis. Unde et Paulus ait: Circumcisio nihil prodest, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei ( 1Co, 7, 19) . Jam ergo apud omnipotentem Deum nec ea quae ad laborem, neque ea quae ad quietem pertinent parva sunt, si aeternam vitam parare obedientibus possunt. Quisquis ergo alieno imperio subjectus est hoc solum consideret, quia quod sibi secundum Deum injungitur valde magnum et excelsum in lucro est menti, quod vitam praeparet in mercede retributionis. Quo contra inobedientes aspiciant quia primus humani generis parens a paradisi gaudiis nec furto, nec rapina, nec adulterio, nec homicidio, sed pomi vetiti inobedientia corruit (voir: Gn, 3, 6) . Unde et apte colligitur quia si parva quae videntur majorum imperia contempta ab internis gaudiis separant, etiam minima quae perficiuntur vitam parant.