V. 16 :
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et
fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis
Patrem in nomine meo, det vobis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Ad culmen sanctae Ecclesiae rector ducitur, ut hoc officium habeat, quo
inter Deum et homines pacem ponat. Peccando etenim,
inimicitias Creatoris incurrimus. Dum ergo ad peccatorum
correptionem rector ponitur, illud de medio tollit, quod Dei nos
inimicos fecit. Bene ergo Samuel Saul caput osculatus fuisse
perhibetur. Prophetae namque osculum defixum ille portat in
capite, qui reconciliationis nostrae suffragium portat in mente: cum
videlicet in se nulla gerit fomenta divinae discordiae, qui in mente
paci reddere discordes studet. Osculato ergo principe,
dicitur:
Unxit te Deus in principem super haereditatem suam.
(
S1, 10, 1) Quasi rebus eum admoneat, dicens: Qui te ad hoc
positum nosti, ut peccati inimicitias debeas solvere, quod in aliis
destruis, in te non debes retinere. Nonnulli etenim et
unguntur, et osculum non accipiunt; liberare populum Domini satagunt,
sed se inimicorum jugo subjicere non pavescunt. Nam qui aliis
bona praedicat, quae non agit, quasi osculum dat, quod non
accipit. Amicos etenim Dei alios facere quaerit, et ipse
inimicus esse non desinit. Inimicitias peccati in se
aedificat, quas in aliis destruere per verbum tentat. Quia
ergo ille solum praeeminet utiliter, qui per affectum magnae charitatis
Dei amicus est, Samuel caput regis osculatus fuisse dicitur.
Hinc ipsa Veritas prius osculatur, quos ordinat: deinde ad liberandos
alios mittit.
Vos, ait, amici mei estis;
deinde addidit, dicens:
Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et
fructus vester maneat.
(
Jn, 15, 16) [mauvais référencement: Jn, 15, 14]
Hinc item resurgens a mortuis dicit: Pax
vobis; deinde subdit:
Quorum remiseritis peccata, remittentur eis: et quorum
retinueritis, retenta sunt.
(
Jn, 20, 23)Ut velut osculum pacis in eorum mente figeret,quos
peccati odia solvere praecepisset. Osculatus ergo rex super
haereditate Domini constituitur, quia electus doctor eligitur, ut
fidelibus subditis dignitate praeemineat, sed de praelatione sua non
suum, sed Domini lucrum quaerat. Quare ad hoc constitutus
asseritur, ut qui sub eo sunt, de inimicorum manibus
liberentur. Haereditas Domini multitudo fidelium
est. Omnis ergo saecularis intentio removetur, cum rex super
haereditate Domini unctus asseritur. Unctionis ergo fructus
est, cultus divinae haereditatis. Ille ergo officium
unctionis exsequitur, qui sola quaerit lucra animarum. Super
haereditate quippe Domini in principem se unctum meminit, qui hoc solum
de terrena dignitate quaerit, quod per suum ministerium Christus
quaesivit. Hoc igitur verbo negligentium rectorum intentio
reprobatur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 10
Beati viri tui et beati servi tui, qui stant
coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit
Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti, et posuit te
super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in
sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et
justitiam
(
R3, 10, 8 et
R3, 10, 9). His quoque similia et Psalmista, et desiderio regni coelestis
exardescens, ex persona sanctorum protulit, dicens:
Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum!
concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: cor meum et
caro mea exsultaverunt in Deum vivum
(
Ps, 83, 2) [mauvais référencement: Ps, 83]. Et paulo post:
Beati
, ait,
qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi
laudabunt te
(
Ps, 83, 5) [mauvais référencement: Ps, 83]. Illi ergo beati et vere beati sunt, quorum rex est Christus; et
qui aeterna visione ejus perfrui merentur, et gloriam ejus, quam habet
cum Patre et Spiritu sancto, conspicere, et sapientiam, per quam ipse
mundis corde dignatur se ostendere
(voir:
Mt, 5)
, perpetualiter percipere laetentur. Sicque probabunt
verum esse hoc quod scriptum est:
Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se
(
Es, 44 et
1Co, 2).
Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et
petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere
regio
(
R3, 10). Quia Pacificus noster verae reginae, Ecclesiae videlicet suae,
omnia quae petit dabit, de quo scriptum est:
Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum
ejus non fraudasti eum
(
Ps, 20, 3) [mauvais référencement: Ps, 20]. Et in Evangelio ipse dicit:
Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit
vobis
(
Jn, 15, 16) [mauvais référencement: Jn, 15]. Non solum autem ea, quae petimus, imo etiam illa, quae humana
fragilitas aut nescit, aut praesumit petere, gratuito munere
largitur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)