V. 27 :
et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis
tonabit.
(
S1, 2, 10) Domini namque adversarii, idem Judaei intelliguntur, qui dixerunt:
Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen
ejus non memoretur amplius.
(
Es, 11) Inde est quod postea clamaverunt, dicentes:
Crucifige, crucifige eum.
(
Jn, 19, 6) [mauvais référencement: Jn, 19] Super hos enim (ut quibusdam videtur) adversarios, de coelisDominus
tonavit,quando per apostolos perfida eorum corda terruit. Coelorum igitur
nomine, ipsi apostoli intelliguntur, de quibus per Psalmistamdicitur:
Coeli enarrant gloriam Dei.
(
Ps, 18) Per tonitrua vero, comminationes miraculorum, et terrores signorum
accipiuntur,quae expleta sunt quando apostoli coeperunt in die Pentecostes variis
linguis loquimagnalia Dei, quando Spiritus sanctus in ignis visione super eos
apparuit. Et Petro praedicante, Judaei tanquam tonitru perculsi, compuncti
dixerunt:
Viri fratres, quid faciemus?
(
Ac, 2) Tunc Petrus apostolus ait:
Poenitemini igitur, et baptizetur unusquisque vestrum, et deleantur vestra
peccata.
(
Ac, 2) Hinc in Apocalypsi scriptum est:
Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua;
(
Ap, 4) hoc est quod Marcus ait:
Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem
confirmante, sequentibus signis.
(
Mc, 16, 20) [mauvais référencement: Mc, 16] Quibus scilicet tonantibus exterriti sunt inimici, ex quibus multi conversisunt
ad fidem: juxta quod Lucas ait:
Et multa turba sacerdotum obediebat fidei;
(
Ac, 6) per hos etenim coelos imo per nubes, quas Spiritu sancto replevit,
cumascendisset in coelum, super adversarios intonuit: quanquam de futuro judicio
nonnullivelint intelligi, ubi infideles Judaei qui suam hic voluerunt statuere
justitiam,gloriantes de observantia legis, sine fide Christi, justitiae ejus noluerunt
essesubjecti: judicandi sunt, non solum a Domino quem contempserunt, verum etiam
abApostolis qui coeli nomine intelliguntur,damnandi sunt sicut Dominus ait:
Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus
Israel.
(
Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19]
Hinc ad eosdem Judaeos Dominus dicit:
Si ego in principe daemoniorum ejicio daemonia, filii vestri in quo
ejiciunt? ideo judices vestri erunt.
(
Mt, 9, 34 et
Mt, 12, 27) [mauvais référencement: Mt, 12]
Hinc etiam per prophetam dicitur:
Vocabit Dominus judicium ad ignem et devorabit abyssum multam, et comedet
partem domus.
(
Am, 7) Judicium quippe ad ignem vocabitur, cum in judicio justitiae sententia adpoenam
jam aeternae concremationis ostenditur; et abyssum devorabit, quia iniquasatque
incomprehensibiles hominum mentes concremabit, quae nunc se hominibus etiam
subsignorum miraculis occultant, qui in judicio dicturi sunt:
Domine, Domine,nonne in nomine tuo prophetavimus?
(
Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7]
et reliqua. Sed tunc audient a Domino:
Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis.
(
Lc, 13, 27) [mauvais référencement: Lc, 13] Cum his etiam pars domus comedetur, quia Judaeos gloriantes de suae
caeremoniislegis atque de electorum numero se esse jactantes, unde et
dixerunt.
Nos patrem habemus Abraham,
(
Jn, 8, 39) [mauvais référencement: Jn, 8]qui olim domus Dei dicti sunt, tunc gehennae flamma concremabit. Unde
non immerito de utrisque sequitur:
Dominus judicabit fines terrae.
(
S1, 2, 10) Quod quamvis juxta historiam possit intelligi, quia ipse judicat omnes
finesterrae. Juxta quod per Psalmistam dicitur:
Quia in manu ejus omnes fines terrae,
(
Ps, 94, 4) [mauvais référencement: Ps, 94] videlicet sua potestate cuncta decernens, tamen de futuro, utdiximus,
accipiturjudicio ubi juxta retributio futura est a Domino super filios.
Adae, ubi juxta Apostolum:
Omnes oportet praesentari ante tribunal ipsius, ut reddat unusquisque
rationem prout gessit se
(
2Co, 5) Unde et Psalmista:
Reddet unicuique secundum opera sua.
(
Ps, 61, 13) [mauvais référencement: Ps, 61] Tunc scilicet quando congregabuntur ante eum omnes gentes et segregabit omnesab
invicem, tanquam segregat pastor oves ab haedis
(voir:
Mt, 25)
. Hinc per Prophetam dicitur:
Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate,
judicabit populos in justitia.
(
Ps, 9, 8 et
Ps, 9, 9) [mauvais référencement: Ps, 9] Ipsem utique Dominus Christus qui adversarios suos, ac eorum injustitia,
hicpatiendo pertulit, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam.
Orbem terrae, sanctos virosdebemus accipere, qui de universali Ecclesia quasi
decoronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus
propter fidei et humilitatis suae bonum,misericordia copiosa praestabitur, qui
audituri sunt:
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum,
(
Mt, 25, 34) [mauvais référencement: Mt, 25]
etc. Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis
nonvidentur exuti; isti cum justitia judicandi sunt, quia pro factorum suorum
sceleredamnabuntur, quibus dicendum est:
Ite, maledicti, in ignem aeternum.
(
Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25]
Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam
judicii,mirabili brevitate descripsit. In quo judicio, ut diximus, iniqui
Judaei acrius damnabuntur, quia Dominusjudicabit fines terrae. Caeterum
quantum ad moralem pertinet intelligentiam, finesterrae extrema hominumatque
intentiones designantur, quae Dominus judicare dicitur. Ipse quidem pius
Conditor noster, facturam suam non deserens, mala hominum et persuam patientiam
tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum duras atque
insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus,modo revelationibus
terret, ut quae pessima securitate duruerant, salubri timoremollesCant. Scit enim
Dominus, quia extrema vitae nostrae, plus judicat: et idcircoelectos suos in fine
sollicitius purgat. Hinc est quod hic scriptum est:
Dominus judicabit fines terrae,
(
S1, 2, 10) quia tanto ultimis nostris invigilat, quanto in ipsis initia
sequentispensat. Et quia nostra opera atque intentiones diversis modis,
sicut dictum est, inextremitate examinat,bene dictum est,
Dominus judicabit fines terrae;
(
S1, 2, 10) est extrema hominis, quoniam non inde judicabuntur, quae in melius vel
indeterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit
quijudicabitur. Sequitur:
Et dabit imperium regi suo.
(
S1, 2, 10) Dominus dat imperium regi suo, quia Deus Pater ubique potestatem deditunigenito
Filio suo: juxta quod Daniel in visione sua loquitur, dicens:
Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius
hominis venit, et usque ad Antiquum dierum pervenit et in conspectu ejus
obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi,
tribus et linguae, ipsi servient.
Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus regnum
sempiternum, quod non corrumpetur.
(
Da, 7) Hoc est quod Apostolus ait:
, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo humiliavit semetipsum, factus est obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis: Propter quod et Deus illum exaltavit, et
donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu
flectatur,
(
Ph, 2) et reliqua. Hinc Isaias ait:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
(
Es, 9)
Super solium David, et super regnum ejus sedebit.
(
Lc, 1, 32) [mauvais référencement: Lc, 1] Hinc Angelus ad Mariam ait:
Dabit illiDominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in
aeternum, et regni ejus non erit finis.
(
Mi, 4) De quo etiam bene ait
et dabit imperium regi suo,
(
S1, 2, 10) ipsi videlicet Christo, cui tradidit Pater! Pater omnia in manus; seu dabitregi
suo imperium, hoc est populo Christiano. Dat eis virtutem, quia super
carnem, sicut reges, regnant: et in illo, qui proptereos fudit sanguinem suum, mundum
vincunt.
Et sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Quid per cornu Christi, nisi firmissimam ac celsam potentiam suam
debemusintelligere, quae cuncta supereminet de ipso: namque Zacharias loquitur,
dicens:
Erexit cornu salutis nobis.
(
Lc, 1, 69) [mauvais référencement: Lc, 1] Ossa siquidem omnia, carne involuta sunt; cornu excedit carnem, et ideo
cornusalutis regnum SalvatorisChristi vocatur, quod cuncta gaudia hujus saeculi
superat, incujus significatione, David vel Salomon, cornu olei sunt in regni
gloriamconsecrati. Verum, ut quibusdam placet, per imperium quod a Patre
Filius accepit, specialiterEcclesia tantummodo designatur. De quo per
Psalmistam Pater loquitur, dicens:
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae.
(
Ps, 2, 8) [mauvais référencement: Ps, 2] Cujus terminos indicat, sicut superius dictum est:
Dominus judicabit fines terrae.
(
S1, 2, 10) --
Pater non judicat quemquam, inquit in Evangelio, sed omne judicium dedit
Filio.
(
Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Et illud:
Potestatem dedit ei facere judicium, quia Filius hominis est.
(
Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam alibi ipse Filius dicit:
Ego autem constitutus sum rex ab eosuper Sion montem sanctum ejus.
(
Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam imperio annectit, dicens:
Et sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Hoc ad corpus ejus, quod est Ecclesia, referri volunt. Omnes quippe
unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamentotum cum suo capite,
corpus, unus est Christus. Cujus Christi regnum, id est corporis sui, ipse
Filius sublimavit, quantum ubiquedilatavit, et in fide firmiter stabilivit, et regna
mundi confregit, et superari eafecit. Juxta quid per Psalmistam ait:
Et omnia cornua peccatorum confringam,
id est regna,
et exaltabuntur cornua justi.
(
Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] Cornua justi, regnum est populi electi. His (quanquam impolite, ut
intelligere potuimus, et mihi traditafuerant,inculcavimus qualiter Anna de Christo,
atque de Ecclesia gentium, et repulsioneSynagogae prophetaverat) expletis, Domino
favente, ad alia tandem stylum vertereconamur.
Liber 3, Caput 4
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, etprudentiam multam nimis, et
latitudinem cordis, quasi arenam quae est in littore maris.
Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et
Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus.
Sapientior Ethan Ezraite, et Heman et Chalcal, et Dorda filiis
Mahol.
(
R3, 4, 29,
R3, 4, 30 et
R3, 4, 31) Dedit itaque Deus Salomoni nostro sapientiam et prudentiam, ultra omnes
homineset omnem creaturam rationabilem; de quo Joannes dicit:
Quem enim misit Deus, verbum Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Deus
spiritum; Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
(
Jn, 3, 34 et
Jn, 3, 35) [mauvais référencement: Jn, 3] Et alibi ipsa Veritas dicit:
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in
semetipso: et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominisest.
(
Jn, 5, 26 et
Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Jn, 5] Hinc Paulus apostolus ait de ipso Domino Christo:
Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in
ipso condita sunt universa, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia,
sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in
ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium
primogenitus ex mortuis: ut sit ipse in omnibus primatum tenens, quia in ipso
complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter, et in ipso
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi .
(
Col, 1) Omnibus ergo sapientia veri Salomonis antecellit: quia multum distat inter
eosqui participatione sapientiaesapientes sunt, et illum qui est fons sapientiae et
origovirtutum. Hinc est illud quod sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 4
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et
prudentiam multam nimis et latitudinem cordis, quasi arenam
quae est in littore maris. Et praecedebat
sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et
Aegyptiorum: et erat sapientior cunctis
hominibus,
(
R3, 4, 29,
R3, 4, 30 et
R3, 4, 31) etc. Dedit utique Deus Salomoni nostro sapientiam et
prudentiam ultra omnes homines, et omnem creaturam rationabilem.
De quo Joannes dicit:
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur.
Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.
Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu
ejus.
(
Jn, 3, 34 et
Jn, 3, 35) [mauvais référencement: Jn, 3] Et alibi Veritas ipsa dicit:
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio
vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei judicium
facere, quia filius hominis est.
(
Jn, 5, 26 et
Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Jn, 5] Hinc Paulus ait de ipso Domino Christo:
Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis
creaturae, quia in ipso condita sunt universa in coelis et
in terra, visibilia et invisibilia; sive throni, sive
dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per
ipsum et in ipso creata sunt.Et ipse est ante
omnes, et omnia in ipso constant.Et ipse caput
Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut
sit ipse in omnibus primatum tenens: quia in ipso complacuit
omnem plenitudinem divinitatis inhabitare
corporaliter.
(
Col, 1)
Et in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
(
Col, 2).Omnibus ergo veri Salomonis sapientia antecellit, quia multum
distat inter eos qui participatione sapientiae sapientes sunt, et illum
qui est fons sapientiae et origo virtutum. Hinc est illud
quod sequitur:
Et erat nominatus in universis gentibus per
circuitum;
(
R3, 4, 31) quia nomen ejus praedicatur in universo mundo.
Nec est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo
oporteat salvos fieri.
(
Ac, 4)
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Deinde sequitur:
In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses
in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra
Aegypti
(
R3, 8, 9) [mauvais référencement: R3, 8, 10]
. Quaeri potest quomodo hic dicat quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae
testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide et veritate, Hebraeis,
id est
filiis Israel, scribat dicens :
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et
propositio panum, quae dicitur sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum,
quod
dicitur sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam
ex omni
parte auro, in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat,
et tabulae
testamenti
(
He, 9, 2,
He, 9, 3 et
He, 9, 4). Ecce teste Apostolo didicimus, quod et ista ibidem fuerunt: non enim ausus est aliud
eis scribere, nisi quod certum tenebant illi: omnia haec in ipsa arca fuisse, sed
non plenius
apparet, quando intromissae ibidem sint: excepto quod in libro Numeri scriptum est
(Num.
XVII, 9 et 10):
Protulit Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel:
videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Moysen, refer
virgam
Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel:
et
quiescant querelae eorum a me, ne moriantur
(
Nb, 17, 9 et
Nb, 17, 10). Denique et de manna, ita in Exodo scriptum est :
Dixitque Moyses ad Aaron, sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere
Gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit
Dominus
Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
(
Ex, 16, 33 et
Ex, 16, 34). Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(
Col, 2, 9). Erat autem virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quia
(voir:
Jn, 5, 22,
Jn, 5, 27,
Jn, 5, 29 et
Jn, 5, 30)
potestas omnis judicandi penes eum est, cui judicium in humilitate passionis videbatur
esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt
omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi
(
Col, 3, 3). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant
in
verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae Christi: quod enim unus eorumdem
dixit :
Cupio dissolvi, et cum Christo esse
(
Ph, 1, 23), de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis