V. 1 :
Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum
laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra
vigilat qui custodit eam.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 7
Qui si inique aliquid gesserit,
(
S2, 7, 14) etc. Non hoc de Domino Jesu Christo accipiendum est, qui peccatumnon
fecit, necinventus est dolus in ore ejus,
(voir:
Es, 53)
sed de electis ejus, qui membra sunt ipsius, ex quibus sine peccato nullus
essepotuit.
Et fidelis erit domus tua.
(
S2, 7, 16)Domum Salomonis plenam fuisse mulieribus alienis, nullus qui sacras
litterasnovit, ignorat. Domus igitur fidelis, sancta Ecclesia accipitur,
quae coram Domino usque inaeternum permanet. Hanc enim domum et nos
aedificabimus bene vivendo, et Deus, ut bene vivamus,opitulando: quia
nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt quim aedificant
eam.
(
Ps, 126, 1) [mauvais référencement: Ps, 126] Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud quod Deus hic
perNathan locutus est dicens: « Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo
illumetinhabitabit seorsum, et non erit sollicitus ultra, et non apponet filius
iniquitatishumiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super
populum meumIsrael. » Hoc tam magnum bonum, quisquis in hoc saeculo et in hac terra
sperat,insipienter sapit, aut quispiam putabit in pace Salomonis id esse completum,
autalicujus alterius regno. Nam temporibus judicum humiliavit eum filius
iniquitatis, hoc est hostisalienigena, per intervalla temporum, et inveniuntur illic
pacis tempora prolixiora,quam Salomon habuit, qui quadraginta annos
regnavit. Nam sub eo judice, qui est appellatus Ahod, octoginta anni pacis
fuerunt. Absit ergo ut Salomoni haec tempora, in hac promissione, promissa
essecredantur. Locus ergo qui promittitur,tam pacatae ac securae
habitationis, aeternus est,aeternisque debetur, in matre Hierusalem libera: ubi erit
veraciter populus Israel, etubi habitabit in aeternum cum Deo et in Deo suo, et Deus
cum populo atque in populosuo, ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus
Deo suo, et Deus eritomnia in omnibus. Ipse in pace tribuit praemium, qui
est virtus in bello.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 7
« Et nunc, inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus
omnipotens: Accepi te de ovili ovium, ut esses in ducem super populum
meum Israel; et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris; et
exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum
secundum nomen magnorum qui sunt super terram. Et ponam locum
populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum; et non
sollicitus erit ultra et non apponet filius iniquitatis humiliare eum
sicut ab initio a diebus, quibus constitui judices super populum meum
Israel; et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi
Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti
fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum ejus.
Hic aedificabit domum nomini meo, et dirigam thronum illius
usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium.
Et cum venerit iniquitas ejus, redarguam illum in virga
virorum, et in plagis filiorum homiNum. Misericordiam autem meam non
amovebo ab eo, sicut movi a quibusdam, quos amovi a facie mea.
Et fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum
coram me: et thronus ejus erit erectus in aeternum. » Hanc tam grandem
promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat.
Attendit enim quod dictum est: « Hic aedificabit mihi domum:
» quoniam Salomon templum illud nobile struxit; et non attendit quod
dicit: « Fidelis erit domus ejus et regnum ejus usque in aeternum coram
me. » Attendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus
alienigenis colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando
sapientem in eamdem idololatriam seductum atque dejectum et non audeat
existimare Deum, vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonis
domum eum futuram non potuisse praescire. Non hinc debemus
amplius ambigere, cum in Christo Domino nostro,
qui factus est ex semine David secundum carnem,
(
Rm, 1) jam viderimus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium
aliquem requiramus sicut inanes Judaei. Nam et ipsi usque
adeo filium, quem loco isto regi David promissum legant, intelligunt non
fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta jam manifestatione
declarato, adhuc mirabili caecitate alium sperare se diCant. Facta est
quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum
aedificavit et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon
quippe pacificus est Latine. Et in exordio regni sui
mirabiliter laudabilis fuit. Sed eadem sua persona per umbram
futura praenuntiabat, etiam ipse Christum Dominum non exhibebat.
Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista
praedicta sint, cum Scriptura sancta etiam de rebus gestis prophetans,
quodammodo in eo figuram delineat futurorum. Nam praeter
libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam
septuagesimus, primus titulo nominis ejus inscriptus est, in quo tam
multa dicuntur quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem
Christo aptissima perspicuitate conveniunt: ut evidenter appareat quod
in illo qualiscunque adumbrata sit: in isto autem ipsa veritas
praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum
fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur ut alia taceam: «
Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis
terrae: » quod in Christo videmus implexi. A flumine quippe
dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante,
coepit agnosci a discipulis, qui non solum magistrum, verum etiam
Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo
David, regnare Salomon coepit (quod nulli regum illorum contigit), nisi
ut huic quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista
praesignat, quae ad ejus patrem loquitur, dicens: « Et erit, cum repleti
fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum
post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. » Quomodo
ergo propter id quod sequitur, « Hic aedificabit mihi domum, » iste
Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit:
« Cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo
semen tuum post te: » alius pacificus intelligitur esse promissus, qui
non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est
suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Christus Jesus
veniret, procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus,
eum venire oportebat qui aedificaret domum Deo, non de lignis et
lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus.
Huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi:
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
(
1Co, 3) Benedictio Domini quippe in semine David, non ad aliquod tempus,
qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua
certissima spe dicitur, « Fiat, fiat, » sicut in psalmo octogesimo
octavo scriptum in fine est: « Benedictus, inquit, Dominus in aeturnum.
Fiat, fiat, » Illius enim spei est confirmatio, verbi hujus iteratio.
Hoc ergo intelligens David ait in secundo Regum libro:
Et locutus es pro domo servi tui in longinquum
(
S2, 7, 25). Ideo autem post paululum ait:
Nunc incipe, et benedic domum servi tui usque in
aeternum
(
S2, 7, 29), etc. Quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies ejus
duceretur ad Christum, per quem futura erat domus ejus aeterna, eademque
domus Dei. Domus enim David propter genus David; domus autem
Dei eadem ipsa propter templum Dei, de hominibus factum, non de
lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo, et in Deo suo, et
Deus cum populo, et in populo suo: ita ut Deus sit implens populum suum
et populus plenus Deo suo,
Et Deus erit omnia in omnibus.
(
2Co, 15) Ipse in pace praemium, qui virtus in bello. Ideo cum
secundum Septuaginta in verbis Nathan dictum sit: « Et nuntiabit tibi
Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi: » postea dictum est verbis
David:
Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, revelasti autem
servo tuo, dicens: Domum aedificabo tibi
(
S2, 7, 27). Hanc enim domum et nos aedificabimus bene vivendo, et Deo, ut
bene vivamus, opitulando; quia
nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant
aedificantes eam.
(
Ps, 126, 1) [mauvais référencement: Ps, 126] Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod
hic per Nathan locutus est Deus, dicens:
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)