V. 11 :
Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum
meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo
illud servo tuo.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quid est ergo, quod dicit:
Ergone Jonathas morietur,
(
S1, 14, 45) nisi quia alius de eadem culpa moreretur? Quibus
nimirum verbis populi nobis ostenditur virtus magnae discretionis, quia
in electorum examine non solum culparum causae pensandae sunt, sed etiam
merita personarum. Quod aperte his verbis ostenditur, quia
non ideo Jonathas non moriturus asseritur, quia erat filius regis, sed
quia in Israel magnam salutem fecit. Cum ergo magni viri
cadunt, communi judicio tradendi non sunt, quia priora opera
promerentur, ut posteriorum gravitas levigetur. Ipsa autem
culpae levigatio non acceptione personae decernenda est, sed respectu
prioris vitae, quia ad absolutionem illius sanctae Ecclesiae lucra
pensanda sunt, non carnalis affectio admittenda. Sed quid
mirum, si ad absolutionem peccatoris propria merita suffragantur, quando
in sacri eloquii auctoritate discamus, quia alii pro aliis liberati
sunt? Aliorum quidem bono opere alii adjuvantur, sicut ad
peccantem regem Salomonem a Domino dicitur:
Quia non custodisti praecepta mea, disrumpens scindam
regnum tuum, et dabo illud servo tuo. Verumtamen
in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum, sed de
manu filii tui scindam illud.
(
R3, 11, 11) Hinc est quod non solum patrum opera filiis prosunt,
sed etiam cives pro civibus liberandos agnovimus. Evertendae
quidem Sodomae se promisit Dominus parcere, si in ea tantum decem justos
inveniret
(voir:
Gn, 18)
. Jerusalem quoque respici misericorditer dicitur,
quia aliquanta bona opera in ea inventa sunt. Hinc est quod
Heli vita propria justus, sed auctoritate pastorali remissus, a viro Dei
audivit:
Pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem
pervenerit; verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari
meo
(
S1, 2, 33); ut sacra Scriptura hic aperte monstraret, et pro dissolutione
percussum, et pro praeterita conversatione respectum. Sed
percuti fortasse ex parte potuit, quia qualemcunque vitae immunditiam
habuit. De Jonatha ergo bene dicitur:
Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in
Israel? Hoc nefas est; Vivit Dominus, si
ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo
operatus est hodie.
(
S1, 14, 45) Quasi dicat: Qui magna opera fecit, absolvi ex toto
digne promeruit. Quia igitur in Ecclesiastica censura, etsi
non est acceptio personarum, est tamen discretio meritorum, apte
conclusit sententiam, dicens;
Liberavit ergo Jonatham populus, ne moreretur.
(
S1, 14, 45)
Commentaires
Gregorius I (540-604)