V. 1 :
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in caelum, ibant Elias
et Eliseus de Galgalis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Quid est, quod Israelitarum filii ponendi in regis curribus
dicuntur? Sed praelatorum sanctae Ecclesiae currus eorum
devota sunt desideria. Nam dum superna gaudia ferventer
appetunt, velut in curribus per alta feruntur. Hinc est quod
Elias in curru igneo in coelum sublevatus asseritur
(voir:
R4, 2, 1)
: quia profecto ad superna gaudia sustolli non poterit, qui ea per
alta et ferventia desideria non inquirit. Cum ergo boni
auditores per exempla praedicatorum terrena contemnere, et amare aeterna
incipiunt, Israelitarum profecto filii in regum curribus
ponuntur. Et notandum, quia et tolli dicuntur, et in curribus
poni: quia prius debent a carnalibus desideriis abstrahi, ut bene
valeant superni amoris ignibus inflammari. Quae nimirum
terrena desideria, quia non facile deseruntur, tolli filii
perhibentur. Nam per magnam violentiam fieri oportet, ut
terrena desideria electus auditor penitus deserat, et in coelestibus
sublimiter se sustollat. De hac quippe violentia Dominus ait:
Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt
illud
(
Mt, 11, 12) . De hac Paulus ait:
Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit
(
2Ti, 2, 5)
. Quod etiam his verbis latenter ostenditur, quia filii
qui tolluntur, non in sedibus, sed in curribus poni
perhibentur. Curru quidem antiqui pugnare
consueverunt. Sed et qui curru ducitur, sublimis ac
terribilis contra hostem fertur. Electi etenim viri tanto
sublimiores atque terribiliores sunt occultis hostibus, quanto interni
amoris celsitudine altius profecerunt. Sublimes quippe sunt,
quia usque ad eorum intentionem malignorum spirituum suggestio non
pertingit. Terribiles etiam sunt, quia reprobare eorum
consilia tanto facilius possunt, quanto per intimi affectus vigorem in
superni gaudii contemplatione consistunt. Hoc quidem quoties
his dicitur, qui adhuc carnales sunt, piarum minarum illis bonitas
exhibetur. Quod tale est, ac si dicat: Quia virtutis personam
petitis, sub ejus disciplina vacare vitae otio non potestis.
Quare et equites regis et persecutores regalium quadrigarum, tribuni et
centuriones fieri perhibentur. Omnia quidem haec militiae
terrenae sunt. Dum ergo equites, et persecutores quadrigarum,
tribuni, et centuriones fieri praedicuntur, ad omne belli exercitium
summoventur. Equites quippe sunt, quando in virtute spiritus
carnis suae voluptatis fluxa restringuntur, et cunctis illecebrosis
motibus magna potestate dominantur. Velut enim equo sublimis
invehitur, qui per bonum castitatis carni suae praepositus, liber, et
velox, et effugere hostem, cum dedignatur, poterit, et invadere, cum
dignatur. Per hoc quidem quod bene praesidere didicit, tanta
virtutis incrementa accepit, ut velut irruentis equitis impetum
sustinere hostis non possit. Et quia in virtutis suae robore
exempla electorum Patrum sequuntur, persecutores sunt regalium
quadrigarum. Quadrigae etenim regis sunt, bona exempla electi
praedicatoris. In eis quippe et pugnans et triumphans
ostenditur: quia dum sancta opera praedicatoris aspicimus, hunc profecto
sublimem videmus et in agone certaminis, et in virtute
triumphi. Sed carnalibus desideriis oppressi videre hunc in
quadrigis suis possunt, persequi ejus quadrigas non possunt.
Velut pedites quippe in plano sunt pigri ad cursum, debiles ad
conflictum. Ut ergo regales quadrigas persequi valeant, prius
equites fiant, terrena desideria conterant, carni suae praesideant,
pudicitiae armatura candescant. Tunc quidem post electos
Patres in spirituali conflictu currere tanto decentius possumus, quanto
per id quod nobis laudabiliter praesumus, occultorum hostium agmina
potenter ferimus. Quod si, velut plures habent codices, non
persecutores, sed praecursores legimus, a bono intellectu non
vacat. Regalium quidem quadrigarum praecursor est, qui laudat
verbo exempla justorum. Qui nimirum eques esse debet: quia
reprobus laudator est, qui altam vitam atque doctrinam sanctorum
praedicat, quam sublimi proposito imitari nequaquam curat.
Sed qui aliorum vitam, atque doctrinam proponere aliis ad imitationem
novit, jam quidem spiritalis militiae esse magister incipit.
Bene ergo subjunctum est:
Et constituet sibi tribunos, et centuriones
(
S1, 8, 12).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 2
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum,
ibat Elias et Elisaeusde Galgalis.
Dixitque Elias ad Elisaeum: Sede hic quia Dominus misit me usque ad
Bethel.
Cui ait Elisaeus: Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam
te,
(
R4, 2, 1 et
R4, 2, 1) et reliqua. Quid est quod Elias ad coelum raptus dicitur? nunquid
eum adhuc in hac carnecorruptibili positum, ad illud summae quietis coelum ante
resurrectionemascensionemque Domini credimus esse perductum: sed aliud est coelum
aerium, aliudaethereum. Coelum quippe aerium terrae est proximum: Unde et
aves coeli
(
Mt, 6, 26) [mauvais référencement: Mt, 6] dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aerium
Elias sublevatus est ut in secretam quamdam terraeregionem repente duceretur, ubi
magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousquead finem mundi redeat, et
mortisdebitum solvat. Sublevatus namque Elias, ascensionem Dominicam
designavit. Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor
autem noster, quia non distulit, superavit, eamque resurgendoconsumpsit, et
resurrectionis suae gloriam, ascendendo declaravit. Notandum quoque est
quod Elias in curru ascendisse legitur, ut videlicet apertemonstraretur, quia homo
purus adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa
sunt adjumenta, quia nec ad coelum quidemaereum per se ascendere poterat, quem naturae
suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster, non curru, non angelis
sublevatus legitur, quia is quifecerat omnia nimirum super omnia sua virtute
ferebatur. Illuc enim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat:
quia cum perhumanitatemascenderet in coelum, per divinitatem, et terram pariter
continebat etcoelum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus venditionem
Redemptoris nostri figuravit,sic Enoch translatus atque ad coelum aereum Elias
sublevatus, ascensionem dominicamdesignavit
(voir:
Gn, 37)
. Ascensionis suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante
legem, alium sublege, ut quandoque veniret ipse, qui veraciter coelos penetrare
potuisset. Unde et ipse ordo in eorum quoque utraque sublevatione, per
quaedam incrementadistinguitur. Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum
subvectus esse memoratur, ut veniretpostmodum, qui nec translatus nec subvectus,
coelum aethereum suavirtutepenetraret. Qui nobis in se credentibus, carnis
quoque munditiem largiretur, et sub eo perincrementa temporum virtus castitatis
excresceret. In ipsa quoque eorum translatione, qui ascensionem Dominicam,
et videlicet famulidesignaverunt, et in ipso se, qui ad coelum ascendit, Dominus
ostendit. Nam Enoch quidem uxores et filios habuit, Elias vero neque uxorem
neque filioslegitur habuisse. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit
munditia castitatis quod et pertranslatos famulos et per ascendentis Domini personam
patenter ostenditur. Translatus namque est Enoch, per coitum genitus, et
per coitum generans. Assumptus est vero Dominus, neque per coitum generans,
neque per coitumgeneratus. Quaeritur autem quomodo Elisaeuscum suus
magister Elias locum postulandi eiofferret, duplicem spiritum Eliae postulaverit,
cum
Dominus dicit in Evangelio:
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit si sit sicut
magister ejus.
(
Mt, 10, 24) [mauvais référencement: Mt, 10] Cui petitionis mysterium si consideretur, non importuna sed
necessariapostulatio esse decernitur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 2
Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam
per turbinem in coelum, ibat Elias et Eliseus de Galgala.
Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus
misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit
Dominus, et vivit anima tua; quia non derelinquam
te
(
R4, 2, 1 et
R4, 2, 2), etc.
(voir:
Greg, sl)
Quid est, quod Elias ad coelum raptus dicitur? Nunquidnam eum
adhuc in hac carne corruptibili positum ad illius summae quietis sinum
ante resurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed
aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Coelum quippe
aereum terrae proximum est, unde et aves coeli dicimus
(voir:
Mt, 6 et
Mt, 8)
, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque
aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae regionem
repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret,
quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat.
Sublevatus namque Elias, Ascensionem Dominicam designavit.
Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor
autem noster quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit,
et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit.
Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse,
ut videlicet aperte monstraretur quia homo purus adjutorio egebat
alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt
adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat,
quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster
non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia,
nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc enim
revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per
humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem et terram pariter
continebat et coelum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus
(voir:
Gn, 37)
venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus
(voir:
Gn, 5)
, atque ad coelum aereum Elias sublevatus, Ascensionem Dominicam
designavit. Ascensionis suae Dominus praenuntios et testes
habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse, qui
veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in
eorum utraque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur.
Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum subvectus esse
memoratur, ut veniret postmodum, qui nec translatus, nec subvectus
coelum aethereum sua virtute penetraret, qui nobis in se credentibus
carnis quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum
virtus castitatis excresceret. In ipsa quoque eorum
translatione qui Ascensionem Dominicam, ut videlicet famuli,
designaverunt, et in se ipso, qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit.
Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit, Elias vero neque
uxorem neque filios habuisse legitur. Pensate ergo quomodo
per incrementa creverit munditia castitatis, quod et per translatos
famulos, et per ascendentis Domini personam potenter ostenditur.
Translatus namque est Enoch per coitum genitus, et per coitum
generans. Raptus Elias, per coitum genitus, sed non etiam per
coitum generans. Assumptus est vero Dominus neque per coitum
generans, neque per coitum generatus. Quaeritur autem quomodo
Eliseus, cum suus magister Elias locum postulandi offerret, duplicem
spiritum Eliae postulaverit, cum Dominus dicat in Evangelio:
Non est discipulus super magistrum, perfectus autem omnis
erit, si sit sicut magister ejus
(
Lc, 6, 40) [mauvais référencement: Lc, 6]. Cujus petitionis mysterium si consideretur, non importuna, sed
necessaria postulatio esse decernitur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)