Liber Primus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 25 : quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 2
    • Quasi dicat: Ex iis, quae vidistis, colligite omnipotentem Deum quam terribiliter metuere, et quam devote ei semper servire debeatis. Quae profecto verba, si ad nos trahere volumus, tanto nobis est et venerabilius metuendum, et devotius Deo serviendum, quanto in Redemptore nostro mirabiliora perspeximus. Sed quia quod boni audiunt, audacter mali contemnunt, subjunxit, dicens: Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis. ( S1, 12, 25)