Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 14 : et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Subaudis erant. Qui namque filii Heli sunt alii, nisi Israelitae secundum carnem, qui Scripturam sacram noverant a patribus editam, et tamen quem Scriptura promiserat nesciebant? Quos nimirum per semetipsam Veritas in Evangelio increpat, dicens: Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est ( Jn, 8, 56). Et item: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46). Nescierunt ergo Dominum, qui venientem in carne nostra Redemptorem spreverunt. Unde per Isaiam queritur, dicens: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; Israel autem me non cognovit ( Es, 1, 3). Quasi dicat: Et incarnationis meae vias ei longe ante per prophetas aperui, et tamen id quod promiseram exhibitum non accepit. Quare et officium sacerdotum ad populum nesciit. Officium sacerdotale quippe cognosceret, si ad redemptionem humani generis eum qui a lege et prophetis fuerat promissus jam venisse praedicaret. In quem profecto quia non solum non credidit, sed etiam persequendo insanivit, et Dominum nesciit, et ad populum officium sacerdotum. Cujus tamen malitia minor esset, si qui prodesse minoribus Redemptoris adventum praedicando noluit, nocere timuisset. Sequitur ergo, et dicit: Sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat in lebetem, vel caldarium, aut in ollam, sive in cacabum, et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdotibus ( S1, 2, 13 et S1, 2, 14).
  • Liber 2, Caput 2
    • Quid enim est immolare victimam, nisi verae fidei omnipotenti Deo offerre confessionem? Et quid vasa in quibus immolando caro coquitur, nisi fidelium mentes sunt? Quae dum Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum esse verum summi Patris Unigenitum credunt, nimirum in his caro coquitur quae Deo per devotionis intimae obsequium immoletur. Quis puer sacerdotis est alius quam perfidis Synagogae pastoribus per obsequium subjectus populus? Qui apte puer dicitur, quia dum infirma legis ad litteram tenere maluit, in virum perfectum crescere per Evangelium recusavit. Quid vero est quod ad inferendos ciborum raptus destinatur? Quid est iterum quod in illata violentia tenere tridentem fuscinulam dicitur? Sed cibus electae animae persona est Redemptoris. Qui profecto cibus in sacris vasis coquitur, dum per calorem sancti Spiritus ad suavitatem refectionis in electis mentibus praeparatur. Caro etenim coquitur, dum per Spiritus sancti gratiam humanitatem Dominicam in divinitatis naturam assumptam, et firmiter credimus, et efficaciter confitemur. Unde et per Moysen Agni paschalis carnes comedendas insinuat, dicens: Non comedetis ex eo crudum quid, aut coctum aqua ( Ex, 12, 9) . Crudum quippe ex eo manducare est, praeter Spiritus sancti gratiam, Redemptorem nostrum purum hominem credere. Aqua vero coquitur cum Redemptoris essentia per humanam sapientiam ventilatur. Crudum ergo Judaei comedunt, aqua coctum haeretici, quia illi ejus divinitatem negant, isti per humanam sapientiam et divinitatis et humanitatis ejus sacramenta evacuant. Puer itaque sacerdotis ad tollendum fidelium cibos mittitur, quia Judaeorum populus, a fide Redemptoris expulsus, amorem fidei ejus a corde fidelium auferre vehementer studuit. Qui apte fuscinulam tridentem in manu habuisse perhibetur, quibus carnis partem quam posset infigere eductam coqui prohiberet. Fuscinula quippe in manu pueri illata sanctae Ecclesiae Judaici populi persecutio est. Et quia blandimentis, poenis atque terroribus nocere fidelibus tentavit, tres utique fuscinula dentes habuit. Bene autem dicitur quia quod levabat fuscinula tollebat puer sacerdotibus, quia magna epulatio iniquorum praelatorum erat, si eum blandientium sive furentium satellitum turba subverteret, quem in fidei nostrae sublimitate stare per confessionem cognovissent. Sequitur: Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo, etiam antequam adolerent adipem ( S1, 2, 14 et S1, 2, 15).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Porro filii Heli, et filii Belial, nescientes Dominum neque officium sacerdotum ad populum, sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, ( S1, 2, 12, S1, 2, 13 et S1, 2, 14) et reliqua, usquequo ait, Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant omnes sacrificio Domini. ( S1, 2, 17) Hic enim nihil aliud juxta anagogen dicere possumus nisi secundum moralemintelligentiam, quam solers sapientiumdoctrina ethicam vocat, qualiter multi perappetitum gulae, et mucrone concupiscentiae pereunt. Quorum qualitates, ut liquidius lector cognoscere possit, quinque modos, divinarumScripturarum auctoritate freti, describere conabimur, sicut Papa Gregorius etiam suisdictis asseruit. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero tempus nonpraevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quaelibet, quae sumenda sunt, praeparari accuratius expeTit. Aliquandoautem qualitatem ciborum, tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi, mensuramrefectionis excedit. Nonnunquam vero abjectum est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desideriideterius peccat. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathan meruit, qui in gustu mellisconstitutumedendi tempus antecessit. Et Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carniumpetiit, quos lautiores putavit. Et prima (sicut hic textus historiae edocet) filiorum Heli culpa suborta est, quodex eorum voto sacerdotis puer, non antiquo more coctas, vellet de sacrificio et carnesaccipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet. Et cum ad Jerusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia aquae, ( Ez, 7) aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitiomensuram moderatae refectionis excessit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii,vilem cibum, idest lenticulam, concupivit. Quam cum venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret,indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sinereatu conscientiae degustamus. Hic quippe (quem diximus) Esau, primatum per lenticulam perdidit, et Elias ineremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causamdamnationis intellexit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, etsecundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adae culpa committitur etiam cum abjecta et viliasumuntur. Neque enim Adam solus, ut a vetito sepomo suspenderet, praeceptum prohibitionisaccepit: nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nosquasi per sententiam vetat. Et cum concupiscentur noxia, attingimus profecto quod aliud quam vetitadegustamus? Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non quaeedendi libido suggerit. Nam si quis voluptatibus gulae ineffrenate deservire studuerit, ad foveam vitiorumgravius prolabitur. Et etiam ab statu rectitudinis cadens, ad mortem animae pertrahitur, et bonum quodvidetur habere amitTit. Quod de his filiis Heli in sequentibus demonstratur, quipropter libidinem gulae ad majus peccatum sui cumulandum pervenerunt, ut dormirent cummulieribus et transgredi facerent populum Domini. Unde non soluma sacerdotio ejecti sunt, sed etiam morte mulctati. Nam sequitur: