V. 1 :
Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Iemineus:
et
cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai:
revertere in tabernacula tua, Israel.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 2, v. 151. :
Israel in David duce Siba bella paravit.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 19
Accidit autem ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir
Jemineus,
(
S2, 20, 1) etc. Seba vir Belial, qui Israeliticum populum a domo David dividere
conatus est,figuram gestavit haereticorum, qui plebem Dei scindere volentes, in ipsa
sua pravaintentione prius damnati ab Ecclesia, moriuntur, quam hoc quod coeperant,
implerepossint. De quo plenius dicemus in posterum.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 20
Pro quibus verbis Siba filius Bocri, vir Jemineus cecinit
buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque haereditas in
filio Isai
(
S2, 20, 1) [mauvais référencement: S2, 20, 8]
.
Ideo cecinit buccina, ut ejus sonitu attoniti tacerent.
Quibus tacentibus, dixit:
Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai
(
S2, 20, 1).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)