Evangelium Secundum Ioannem

Caput 21

v. 1 :Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:

v. 2 :erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo.

v. 3 :Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt.

v. 4 :Mane autem facto stetit Iesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est.

v. 5 :Dixit ergo eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.

v. 6 :Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium.

v. 7 :Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.

v. 8 :Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.

v. 9 :Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.

v. 10 :Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.

v. 11 :Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.

v. 12 :Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.

v. 13 :Et venit Iesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.

v. 14 :Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.

v. 15 :Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.

v. 16 :Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.

v. 17 :Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.

v. 18 :Amen, amen dico tibi: cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.

v. 19 :Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.

v. 20 :Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?

v. 21 :Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: Domine, hic autem quid?

v. 22 :Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.

v. 23 :Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?

v. 24 :Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec: et scimus quia verum est testimonium eius.

v. 25 :Sunt autem et alia multa quae fecit Iesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.