This work is licensed under LO
Navigation rapide :
v. 1 : Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:
v. 2 : Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Iordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israel.
v. 3 : Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
v. 4 : A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
v. 5 : Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
v. 6 : Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis.
v. 7 : Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis.
v. 8 : Non recedat volumen legis huius ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
v. 9 : Ecce praecipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris.
v. 10 : Praecepitque Iosue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite:
v. 11 : Praeparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Iordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
v. 12 : Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse, ait:
v. 13 : Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.
v. 14 : Uxores vestrae, et filii, ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
v. 15 : donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum.
v. 16 : Responderuntque ad Iosue, atque dixerunt: Omnia quae praecepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.
v. 17 : Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
v. 18 : Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
v. 1 : Misit igitur Iosue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
v. 2 : Nuntiatumque est regi Iericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram.
v. 3 : Misitque rex Iericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.
v. 4 : Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
v. 5 : cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos.
v. 6 : Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae, operuitque eos stipula lini, quae ibi erat.
v. 7 : Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis: illisque egressis statim porta clausa est.
v. 8 : Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait:
v. 9 : Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae.
v. 10 : Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto: et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.
v. 11 : Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum.
v. 12 : Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
v. 13 : ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quae illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.
v. 14 : Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
v. 15 : Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim eius haerebat muro.
v. 16 : Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.
v. 17 : Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos:
v. 18 : si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
v. 19 : Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
v. 20 : Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos.
v. 21 : Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
v. 22 : Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quaerentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
v. 23 : Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun, narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi,
v. 24 : atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.
v. 1 : Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies.
v. 2 : Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium,
v. 3 : et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes:
v. 4 : sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
v. 5 : Dixitque Iosue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
v. 6 : Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui iussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
v. 7 : Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
v. 8 : Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis, state in ea.
v. 9 : Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
v. 10 : Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Iebusaeum, et Amorrhaeum.
v. 11 : Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.
v. 12 : Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
v. 13 : Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
v. 14 : Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
v. 15 : Ingressisque eis Iordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
v. 16 : steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
v. 17 : Populus autem incedebat contra Iericho: et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
v. 1 : Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue:
v. 2 : Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:
v. 3 : et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
v. 4 : Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus,
v. 5 : et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, iuxta numerum filiorum Israel,
v. 6 : ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
v. 7 : respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in aeternum.
v. 8 : Fecerunt ergo filii Israel sicut praecepit eis Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, iuxta numerum filiorum Israel, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
v. 9 : Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis: et sunt ibi usque in praesentem diem.
v. 10 : Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
v. 11 : Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
v. 12 : Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses:
v. 13 : et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Iericho.
v. 14 : In die illo magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
v. 15 : Dixitque ad eum:
v. 16 : Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Iordane.
v. 17 : Qui praecepit eis, dicens: Ascendite de Iordane.
v. 18 : Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
v. 19 : Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Iericho.
v. 20 : Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis,
v. 21 : et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
v. 22 : docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum,
v. 23 : siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis,
v. 24 : sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:
v. 25 : ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
v. 1 : Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel.
v. 2 : Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel.
v. 3 : Fecit quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum.
v. 4 : Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus,
v. 5 : qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
v. 6 : per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante iuraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
v. 7 : Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Iosue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
v. 8 : Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
v. 9 : Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem.
v. 10 : Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho:
v. 11 : et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam eiusdem anni.
v. 12 : Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan.
v. 13 : Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
v. 14 : Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
v. 15 : Cecidit Iosue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
v. 16 : Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum.
v. 1 : Iericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
v. 2 : Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce dedi in manu tua Iericho, et regem eius, omnesque fortes viros.
v. 3 : Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
v. 4 : Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in iubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
v. 5 : Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
v. 6 : Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem iubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
v. 7 : Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.
v. 8 : Cumque Iosue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,
v. 9 : omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
v. 10 : Praeceperat autem Iosue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
v. 11 : Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
v. 12 : Igitur Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
v. 13 : et septem ex eis septem buccinas, quarum in iubilaeo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
v. 14 : Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
v. 15 : Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
v. 16 : Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.
v. 17 : Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
v. 18 : Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
v. 19 : Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris eius.
v. 20 : Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
v. 21 : et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
v. 22 : Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis.
v. 23 : Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab, et parentes eius, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.
v. 24 : Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.
v. 25 : Rahab vero meretricem, et domum patris eius, et omnia quae habebat, fecit Iosue vivere, et habitaverunt in medio Israel, usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Iericho. In tempore illo, imprecatus est Iosue, dicens:
v. 26 : Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum ponat portas eius.
v. 27 : Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius vulgatum est in omni terra.
v. 1 : Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israel.
v. 2 : Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quae est iuxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai.
v. 3 : Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?
v. 4 : Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,
v. 5 : percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquae liquefactum est.
v. 6 : Iosue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israel: miseruntque pulverem super capita sua,
v. 7 : et dixit Iosue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhaei, et perderes? utinam ut coepimus, mansissemus trans Iordanem.
v. 8 : Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem?
v. 9 : Audient Chananaei, et omnes habitatores terrae, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
v. 10 : Dixitque Dominus ad Iosue: Surge: cur iaces pronus in terra?
v. 11 : Peccavit Israel, et praevaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.
v. 12 : Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui huius sceleris reus est.
v. 13 : Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
v. 14 : Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.
v. 15 : Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam praevaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israel.
v. 16 : Surgens itaque Iosue mane, applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iuda.
v. 17 : Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi:
v. 18 : cuius domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda.
v. 19 : Et ait Iosue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
v. 20 : Responditque Achan Iosue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israel, et sic et sic feci.
v. 21 : Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
v. 22 : Misit ergo Iosue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.
v. 23 : Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Iosue, et ad omnes filios Israel, proieceruntque ante Dominum.
v. 24 : Tollens itaque Iosue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias eius, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israel cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor:
v. 25 : ubi dixit Iosue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel: et cuncta quae illius erant, igne consumpta sunt.
v. 26 : Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.
v. 1 : Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem eius et populum, urbemque et terram.
v. 2 : Faciesque urbi Hai, et regi eius, sicut fecisti Iericho, et regi illius: praedam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam.
v. 3 : Surrexitque Iosue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,
v. 4 : praecepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati.
v. 5 : Ego autem, et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus,
v. 6 : donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius.
v. 7 : Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
v. 8 : Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut iussi.
v. 9 : Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai: Iosue autem nocte illa in medio mansit populi,
v. 10 : surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.
v. 11 : Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.
v. 12 : Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis:
v. 13 : omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte illa, et stetit in vallis medio.
v. 14 : Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiae.
v. 15 : Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.
v. 16 : At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,
v. 17 : et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israel (sicut eruperant aperta oppida relinquentes),
v. 18 : dixit Dominus ad Iosue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.
v. 19 : Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.
v. 20 : Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: praesertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
v. 21 : Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
v. 22 : Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire coeperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
v. 23 : regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Iosue.
v. 24 : Igitur omnibus interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem.
v. 25 : Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.
v. 26 : Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
v. 27 : Iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Iosue.
v. 28 : Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum:
v. 29 : regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Praecepitque Iosue, et deposuerunt cadaver eius de cruce: proieceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem.
v. 30 : Tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israel in monte Hebal,
v. 31 : sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.
v. 32 : Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israel.
v. 33 : Omnis autem populus, et maiores natu, ducesque ac iudices, stabant ex utraque parte arcae, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum iuxta montem Garizim, et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israel.
v. 34 : Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quae scripta erant in legis volumine.
v. 35 : Nihil ex his quae Moyses iusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.
v. 1 : Quibus auditis, cuncti reges trans Iordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant iuxta Libanum, Hethaeus et Amorrhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, et Hevaeus, et Iebusaeus,
v. 2 : congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo, eademque sententia.
v. 3 : At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Iosue Iericho, et Hai,
v. 4 : et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,
v. 5 : calceamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti:
v. 6 : perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque simul omni Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israel ad eos, atque dixerunt:
v. 7 : Ne forte in terra, quae nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum.
v. 8 : At illi ad Iosue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Iosue ait: Quinam estis vos? et unde venistis?
v. 9 : Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiae eius, cuncta quae fecit in Aegypto,
v. 10 : et duobus regibus Amorrhaeorum qui fuerunt trans Iordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth:
v. 11 : dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terrae nostrae: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: foedus inite nobiscum.
v. 12 : En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.
v. 13 : Utres vini novos implevimus; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viae trita sunt, et pene consumpta.
v. 14 : Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.
v. 15 : Fecitque Iosue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis iuraverunt eis.
v. 16 : Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
v. 17 : Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
v. 18 : Et non percusserunt eos, eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
v. 19 : Qui responderunt eis: Iuravimus illis in nomine Domini Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere.
v. 20 : Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus:
v. 21 : sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. Quibus haec loquentibus,
v. 22 : vocavit Gabaonitas Iosue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis?
v. 23 : itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Dei mei.
v. 24 : Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores eius. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
v. 25 : Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.
v. 26 : Fecit ergo Iosue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur.
v. 27 : Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquas comportantes, usque in praesens tempus, in loco quem Dominus elegisset.
v. 1 : Quae cum audisset Adonisedec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitae ad Israel, et essent foederati eorum,
v. 2 : timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et maior oppido Hai, omnesque bellatores eius fortissimi.
v. 3 : Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:
v. 4 : Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Iosue, et ad filios Israel.
v. 5 : Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis: et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
v. 6 : Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis.
v. 7 : Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
v. 8 : Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit.
v. 9 : Irruit itaque Iosue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.
v. 10 : Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.
v. 11 : Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.
v. 12 : Tunc locutus est Iosue Domino, in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon.
v. 13 : Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum? Stetit itaque sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
v. 14 : Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel.
v. 15 : Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae.
v. 16 : Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
v. 17 : Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
v. 18 : Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:
v. 19 : vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
v. 20 : Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
v. 21 : Reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
v. 22 : Praecepitque Iosue, dicens: Aperite os speluncae, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
v. 23 : Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon.
v. 24 : Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subiectorum colla pedibus calcarent,
v. 25 : rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
v. 26 : Percussitque Iosue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum.
v. 27 : Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
v. 28 : Eodem quoque die, Macedam cepit Iosue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores eius: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Iericho.
v. 29 : Transivit autem cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:
v. 30 : quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israel: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores eius: non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Iericho.
v. 31 : De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel: et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
v. 32 : Tradiditque Dominus Lachis in manus Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
v. 33 : Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem.
v. 34 : Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,
v. 35 : atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea, iuxta omnia quae fecerat Lachis.
v. 36 : Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam:
v. 37 : cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque eius, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quae in ea fuerant commoratae: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio.
v. 38 : Inde reversus in Dabir,
v. 39 : cepit eam atque vastavit: regem quoque eius atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
v. 40 : Percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israel,
v. 41 : a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,
v. 42 : universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israel pugnavit pro eo.
v. 43 : Reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
v. 1 : Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:
v. 2 : ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare:
v. 3 : Chananaeum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhaeum atque Hethaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis: Hevaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
v. 4 : Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quae est in littore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis.
v. 5 : Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
v. 6 : Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
v. 7 : Venitque Iosue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
v. 8 : tradiditque illos Dominus in manus Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:
v. 9 : fecitque sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
v. 10 : Reversusque statim cepit Asor, et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat.
v. 11 : Percussitque omnes animas quae ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
v. 12 : Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat ei Moyses famulus Domini.
v. 13 : Absque urbibus, quae erant in collibus et in tumulis sitae, ceteras succendit Israel: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
v. 14 : Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis.
v. 15 : Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit: non praeteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi.
v. 16 : Cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria eius,
v. 17 : et partem montis, quae ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
v. 18 : Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
v. 19 : Non fuit civitas quae se traderet filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.
v. 20 : Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
v. 21 : In illo tempore venit Iosue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda et Israel, urbesque eorum delevit.
v. 22 : Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israel: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
v. 23 : Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas: quievitque terra a praeliis.
v. 1 : Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quae respicit solitudinem.
v. 2 : Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
v. 3 : Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quae subiacet Asedoth, Phasga.
v. 4 : Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
v. 5 : Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
v. 6 : Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse.
v. 7 : Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,
v. 8 : tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus, et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus.
v. 9 : Rex Iericho unus: rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus:
v. 10 : rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,
v. 11 : rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,
v. 12 : rex Eglon unus, rex Gazer unus,
v. 13 : rex Dabir unus, rex Gader unus,
v. 14 : rex Herma unus, rex Hered unus,
v. 15 : rex Lebna unus, rex Odullam unus,
v. 16 : rex Maceda unus, rex Bethel unus,
v. 17 : rex Taphua unus, rex Opher unus,
v. 18 : rex Aphec unus, rex Saron unus,
v. 19 : rex Madon unus, rex Asor unus,
v. 20 : rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
v. 21 : rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
v. 22 : rex Cades unus, rex Iachanan Carmeli unus,
v. 23 : rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus,
v. 24 : rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
v. 1 : Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa est:
v. 2 : omnis videlicet Galilaea, Philisthiim, et universa Gessuri.
v. 3 : A fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quae in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazaeos, et Azotios, Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas.
v. 4 : Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhaei,
v. 5 : eiusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;
v. 6 : omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem haereditatis Israel, sicut praecepi tibi.
v. 7 : Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse,
v. 8 : cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis, ad orientalem plagam.
v. 9 : Ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
v. 10 : et cunctas civitates Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,
v. 11 : et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
v. 12 : omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit.
v. 13 : Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem.
v. 14 : Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimae Domini Dei Israel, ipsa est eius haereditas, sicut locutus est illi.
v. 15 : Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
v. 16 : Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle eiusdem torrentis media: universam planitiem, quae ducit Medaba,
v. 17 : et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
v. 18 : et Iassa, et Cedimoth, et Mephaath,
v. 19 : et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
v. 20 : Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
v. 21 : et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevaeum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terrae.
v. 22 : Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.
v. 23 : Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
v. 24 : Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem, cuius haec divisio est.
v. 25 : Terminus Iaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroer, quae est contra Rabba,
v. 26 : et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir.
v. 27 : In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: huius quoque finis, Iordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.
v. 28 : Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.
v. 29 : Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque eius iuxta cognationes suas, possessionem,
v. 30 : cuius hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:
v. 31 : et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas.
v. 32 : Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam.
v. 33 : Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio eius, ut locutus est illi.
v. 1 : Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel:
v. 2 : sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiae tribui.
v. 3 : Duabus enim tribubus, et dimidiae, dederat Moyses trans Iordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos:
v. 4 : sed in eorum successerunt locum filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
v. 5 : Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt terram.
v. 6 : Accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Iephone Cenezaeus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.
v. 7 : Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
v. 8 : Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
v. 9 : Iuravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in aeternum: quia secutus es Dominum Deum meum.
v. 10 : Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum,
v. 11 : sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
v. 12 : Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnae atque munitae: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.
v. 13 : Benedixitque ei Iosue, et tradidit ei Hebron in possessionem:
v. 14 : atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone Cenezaeo usque in praesentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israel.
v. 15 : Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a praeliis.
v. 1 : Igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae.
v. 2 : Initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quae respicit meridiem.
v. 3 : Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
v. 4 : atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Aegypti: eruntque termini eius mare magnum. Hic erit finis meridianae plagae.
v. 5 : Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quae respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Iordanis fluvium.
v. 6 : Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boen filii Ruben:
v. 7 : et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quae vocantur fons solis: et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
v. 8 : Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusaei ad meridiem, haec est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:
v. 9 : pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
v. 10 : Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
v. 11 : Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
v. 12 : Hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
v. 13 : Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
v. 14 : Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
v. 15 : Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
v. 16 : Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
v. 17 : Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
v. 18 : Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
v. 19 : At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
v. 20 : Haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
v. 21 : Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
v. 22 : et Cyna et Dimona et Adada,
v. 23 : et Cades et Asor et Iethnam,
v. 24 : Ziph et Telem et Baloth,
v. 25 : Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor;
v. 26 : Amam, Sama, et Molada,
v. 27 : et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
v. 28 : et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
v. 29 : et Baala et Iim et Esem,
v. 30 : et Eltholad et Cesil et Harma,
v. 31 : et Siceleg et Medemena et Sensenna,
v. 32 : Lebaoth et Selim et Aen et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villae earum.
v. 33 : In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
v. 34 : et Zanoe et Aengannim et Taphua et Enaim,
v. 35 : et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,
v. 36 : et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villae earum.
v. 37 : Sanan et Hadassa et Magdalgad,
v. 38 : Delean et Masepha et Iecthel,
v. 39 : Lachis et Bascath et Eglon,
v. 40 : Chebbon et Leheman et Cethlis,
v. 41 : et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villae earum.
v. 42 : Labana et Ether et Asan,
v. 43 : Iephtha et Esna et Nesib,
v. 44 : et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villae earum.
v. 45 : Accaron cum vicis et villulis suis.
v. 46 : Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius.
v. 47 : Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus eius.
v. 48 : Et in monte: Samir et Iether et Socoth
v. 49 : et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir:
v. 50 : Anab et Istemo et Anim,
v. 51 : Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
v. 52 : Arab et Ruma et Esaan,
v. 53 : et Ianum et Beththaphua et Apheca,
v. 54 : Athmatha, et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior: civitates novem, et villae earum.
v. 55 : Maon et Carmel et Ziph et Iota,
v. 56 : Iezrael et Iucadam et Zanoe,
v. 57 : Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.
v. 58 : Halhul, et Besur, et Gedor,
v. 59 : Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villae earum.
v. 60 : Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duae, et villae earum.
v. 61 : In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
v. 62 : et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villae earum.
v. 63 : Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusaeus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in praesentem diem.
v. 1 : Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab oriente: solitudo quae ascendit de Iericho ad montem Bethel:
v. 2 : et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth:
v. 3 : et descendit ad occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno:
v. 4 : possederuntque filii Ioseph, Manasses et Ephraim.
v. 5 : Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
v. 6 : Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Ianoe.
v. 7 : Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem.
v. 8 : De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
v. 9 : Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.
v. 10 : Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
v. 1 : Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Ioseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
v. 2 : et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares, per cognationes suas.
v. 3 : Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
v. 4 : Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Iosue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
v. 5 : Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem.
v. 6 : Filiae enim Manasse possederunt haereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
v. 7 : Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quae respicit Sichem: et egreditur ad dexteram iuxta habitatores fontis Taphuae.
v. 8 : Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuae, quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
v. 9 : Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare:
v. 10 : ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.
v. 11 : Fuitque haereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi eius, et Ieblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
v. 12 : Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananaeus habitare in terra sua.
v. 13 : Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
v. 14 : Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?
v. 15 : Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
v. 16 : Cui responderunt filii Ioseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis, et Iezrael mediam possidens vallem.
v. 17 : Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis: non habebis sortem unam,
v. 18 : sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
v. 1 : Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subiecta.
v. 2 : Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.
v. 3 : Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
v. 4 : Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.
v. 5 : Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab aquilone.
v. 6 : Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:
v. 7 : quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.
v. 8 : Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
v. 9 : Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
v. 10 : Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israel in septem partes.
v. 11 : Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph.
v. 12 : Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
v. 13 : atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris:
v. 14 : et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath-baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. Haec est plaga contra mare, ad occidentem.
v. 15 : A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
v. 16 : Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) iuxta latus Iebusaei ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel,
v. 17 : transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis:
v. 18 : et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,
v. 19 : et praetergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam:
v. 20 : qui est terminus illius ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
v. 21 : Fueruntque civitates eius, Iericho et Beth Hagla et vallis Casis,
v. 22 : Beth Araba et Samaraim et Bethel
v. 23 : et Avim et Aphara et Ophera,
v. 24 : villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villae earum.
v. 25 : Gabaon et Rama et Beroth,
v. 26 : et Mesphe et Caphara, et Amosa
v. 27 : et Recem, Iarephel et Tharela,
v. 28 : et Sela, Eleph, et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
v. 1 : Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque haereditas
v. 2 : eorum in medio possessionis filiorum Iuda: Bersabee et Sabee et Molada
v. 3 : et Hasersual, Bala et Asem
v. 4 : et Eltholad, Bethul et Harma
v. 5 : et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa
v. 6 : et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim, et villae earum.
v. 7 : Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quatuor, et villae earum:
v. 8 : omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Haec est haereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas,
v. 9 : in possessione et funiculo filiorum Iuda: quia maior erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio haereditatis eorum.
v. 10 : Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.
v. 11 : Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Ieconam.
v. 12 : Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Iaphie.
v. 13 : Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.
v. 14 : Et circuit ad aquilonem Hanathon: suntque egressus eius vallis Iephthael,
v. 15 : et Cateth et Naalol et Semeron et Ierala et Bethlehem: civitates duodecim, et villae earum.
v. 16 : Haec est haereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
v. 17 : Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas:
v. 18 : fuitque eius haereditas Iezrael et Casaloth et Sunem
v. 19 : et Hapharaim et Seon, et Anaharath
v. 20 : et Rabboth et Cesion, Abes,
v. 21 : et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses.
v. 22 : Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus eius Iordanis: civitates sedecim, et villae earum.
v. 23 : Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
v. 24 : Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas:
v. 25 : fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph
v. 26 : et Elmelech et Amaad et Messal: et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath,
v. 27 : ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et vallem Iephthael contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad laevam Cabul,
v. 28 : et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam.
v. 29 : Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus eius in mare de funiculo Achziba:
v. 30 : et Amma et Aphec et Rohob: civitates viginti duae, et villae earum.
v. 31 : Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
v. 32 : Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas:
v. 33 : et coepit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quae est Neceb, et Iebnael usque Lecum: et egressus eorum usque ad Iordanem:
v. 34 : revertiturque terminus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis:
v. 35 : civitates munitissimae, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth,
v. 36 : et Edema et Arama, Asor
v. 37 : et Cedes et Edrai, Enhasor,
v. 38 : et Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem, et villae earum.
v. 39 : Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
v. 40 : Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:
v. 41 : et fuit terminus possessionis eius Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.
v. 42 : Selebin et Aialon et Iethela,
v. 43 : Elon et Themna et Acron,
v. 44 : Elthece, Gebbethon et Balaath,
v. 45 : et Iud et Bane et Barach et Gethremmon:
v. 46 : et Meiarcon et Arecon, cum termino qui respicit Ioppen,
v. 47 : et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen eius Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.
v. 48 : Haec est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
v. 49 : Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui,
v. 50 : iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim: et aedificavit civitatem, habitavitque in ea.
v. 51 : Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israel in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram.
v. 1 : Et locutus est Dominus ad Iosue, dicens: Loquere filiis Israel, et dic eis:
v. 2 : Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi:
v. 3 : ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis:
v. 4 : cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
v. 5 : Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius: quia ignorans percussit proximum eius, nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus.
v. 6 : Et habitabit in civitate illa, donec stet ante iudicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
v. 7 : Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Iuda.
v. 8 : Et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho, statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
v. 9 : Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
v. 1 : Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Iosue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel:
v. 2 : locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan, atque dixerunt: Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta.
v. 3 : Dederuntque filii Israel de possessionibus suis iuxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
v. 4 : Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Iuda, et Simeon, et Beniamin, civitates tredecim:
v. 5 : et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
v. 6 : Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
v. 7 : Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
v. 8 : Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
v. 9 : De tribubus filiorum Iuda et Simeon dedit Iosue civitates, quarum ista sunt nomina,
v. 10 : filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),
v. 11 : Cariatharbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iuda, et suburbana eius per circuitum.
v. 12 : Agros vero et villas eius dederat Caleb filio Iephone ad possidendum.
v. 13 : Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana eius: et Lobnam cum suburbanis suis:
v. 14 : et Iether, et Esthemo,
v. 15 : et Holon, et Dabir,
v. 16 : et Ain, et Ieta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
v. 17 : De tribu autem filiorum Beniamin, Gabaon, et Gabae,
v. 18 : et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.
v. 19 : Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
v. 20 : Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, haec est data possessio.
v. 21 : De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
v. 22 : et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
v. 23 : De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
v. 24 : et Aialon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
v. 25 : Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duae.
v. 26 : Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
v. 27 : Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
v. 28 : Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
v. 29 : et Iaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
v. 30 : De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
v. 31 : et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
v. 32 : De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilaea, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
v. 33 : Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
v. 34 : Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Iecnam, et Cartha
v. 35 : et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.
v. 36 : De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Iaser et Iethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
v. 37 : De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Iazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
v. 38 : Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
v. 39 : Itaque civitates universae Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo
v. 40 : cum suburbanis suis, singulae per familias distributae.
v. 41 : Deditque Dominus Deus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
v. 42 : Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
v. 43 : Ne unum quidem verbum, quod illis praestiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
v. 1 : Eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,
v. 2 : dixitque ad eos: Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis,
v. 3 : nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.
v. 4 : Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem:
v. 5 : ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
v. 6 : Benedixitque eis Iosue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
v. 7 : Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,
v. 8 : dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici: dividite praedam hostium cum fratribus vestris.
v. 9 : Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.
v. 10 : Cumque venissent ad tumulos Iordanis in terram Chanaan, aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis.
v. 11 : Quod cum audissent filii Israel, et ad eos certi nuntii detulissent, aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Iordanis tumulos, contra filios Israel:
v. 12 : convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.
v. 13 : Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,
v. 14 : et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.
v. 15 : Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos:
v. 16 : Haec mandat omnis populus Domini: Quae est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israel, aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?
v. 17 : an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt?
v. 18 : Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israel ira eius desaeviet.
v. 19 : Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri.
v. 20 : Nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira eius incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
v. 21 : Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israel:
v. 22 : Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israel simul intelliget: si praevaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti:
v. 23 : et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et iudicet:
v. 24 : et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel?
v. 25 : terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Iordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,
v. 26 : et diximus: Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,
v. 27 : sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino.
v. 28 : Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.
v. 29 : Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et eius vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum eius.
v. 30 : Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt.
v. 31 : Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israel de manu Domini.
v. 32 : Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israel, et retulit eis.
v. 33 : Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.
v. 34 : Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
v. 1 : Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israeli, subiectis in gyro nationibus universis, et Iosue iam longaevo, et persenilis aetatis,
v. 2 : vocavit Iosue omnem Israelem, maioresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris aetatis sum:
v. 3 : vosque cernitis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit:
v. 4 : et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Iordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes:
v. 5 : Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.
v. 6 : Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:
v. 7 : ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt, iuretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos:
v. 8 : sed adhaereatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.
v. 9 : Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
v. 10 : Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
v. 11 : Hoc tantum diligentissime praecavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum.
v. 12 : Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:
v. 13 : iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
v. 14 : En ego hodie ingredior viam universae terrae, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quae se Dominus praestiturum vobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum.
v. 15 : Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
v. 16 : eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.
v. 1 : Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit maiores natu, ac principes, et iudices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini,
v. 2 : et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.
v. 3 : Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen eius,
v. 4 : et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Iacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum.
v. 5 : Misique Moysen et Aaron, et percussi Aegyptum multis signis atque portentis.
v. 6 : Eduxique vos et patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.
v. 7 : Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:
v. 8 : et introduxi vos in terram Amorrhaei, qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.
v. 9 : Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:
v. 10 : et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu eius.
v. 11 : Transistisque Iordanem, et venistis ad Iericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius, Amorrhaeus et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Iebusaeus: et tradidi illos in manus vestras.
v. 12 : Misique ante vos crabrones: et eieci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo.
v. 13 : Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quae non plantastis.
v. 14 : Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino.
v. 15 : Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
v. 16 : Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
v. 17 : Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
v. 18 : Et eiecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
v. 19 : Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
v. 20 : Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona.
v. 21 : Dixitque populus ad Iosue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
v. 22 : Et Iosue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes.
v. 23 : Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.
v. 24 : Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis eius.
v. 25 : Percussit ergo Iosue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sichem.
v. 26 : Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini:
v. 27 : et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quae locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
v. 28 : Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
v. 29 : Et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:
v. 30 : sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.
v. 31 : Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israel.
v. 32 : Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Iacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.
v. 33 : Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii eius, quae data est ei in monte Ephraim.