Liber Iosue

PrécédentSuivant

V. 14 : et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath-baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. Haec est plaga contra mare, ad occidentem.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (Cap 7. 2.) Et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. Erat quippe annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum. ( S1, 7, 2) Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca (maneret) manserit in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi frequentia adduxit in Hierusalem (voir: S2, 6) , sint computandi. Invenitur namque in sequentibus, (voir: S1, 14, 8) , quod temporibus Saulis fuit delata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversus Philistaeos: sic etenim scriptum est: Et ait Saul ad Achiam: applica arcam Dei: erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israelis. Et quia constat (voir: S2, 7) quod David eam in Hierusalem adduxerit, tultam de domo Aminadab, in quam tunc illatam esse perhibetur, restat intelligi, quod in diebus Saulis relata de castris, et in praefatam sit illata civitatem; unde denuo regnante David affertur in Hierusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret: vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israelis requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis, illi soli serviens; quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, quod, eodem historico affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum (voir: S1, 16, 14) cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret cum spiritus nequam, maxime (voir: S1, 18, 10) ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae (vel) et plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitisse complicem. Cariathiarim ipsa est, quae alio nomine Cariath Baal vocatur civitas saltuum ( Js, 15, 60 et Js, 18, 14) civitas saltuum una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Juda, euntibus ab Hierusalem Diospolim milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Hierusalem, sicut Hieremias scribit.