Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 18 : Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe: hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 3
    • Quod vero sequitur: Hi autem filii Bethiae ( Ch1, 4, 18), filiae Pharaonis, quam accepit Mered: Pharaonis filiam, idcirco in hoc loco matrem Moysi vocat, et interpretatur, filia Domini, propter bonam voluntatem quam in nutriendo puero habuerit, et a Mered, id est, Moyse accepta esse dicitur, eo quod relictis idolorum cultibus, ad Dei cultum conversa sit.