V. 7 :
Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 3
(voir:
Ch1, 4, 7)
Ashur genuit Ethan, et nomen matris ejus Hala.
Ethan genuit Chus, Chus genuit Soboba; Soboba genuit Jabes, qui fuit doctor,
de quo superius dictum est.
Quod vero inter Chus et Jabes introducuntur cognationes Aharhel filii Arum,
haec causa est: Aharhel, ipse est Obab, qui interpretatur, post
exercitum.
Filius Arum, ipse est Jethro.
Arum interpretatur, exaltatus.
Quia ergo Jabes docebat eos habitantes in tentoriis, sicut superius dictum
est, ideo introducuntur in ejus progenie, quasi a majoribus ejus progeniti
sint.
Hunc Jabes ferunt nonnulli adhuc vivere, propter hanc sententiam qua dicitur,
praestitit ei Deus quae precatus est (Vers. 10).
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)