V. 8 :
Iustificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 1
Quasi dicat: Idcirco tenet, quia sine ipso stare non
possent. Nam etsi vir virtutis agnoscitur, in fortitudine sua
timorem lapsus habet, statum robur non habet, et toties illicita
concupiscendo labitur, quoties interna ejus vestigia a Domino tenente
deseruntur. An vero non vir erat cui in juvencularum choro
cantabatur:
Saul percussit mille, et David decem millia
(
S1, 18, 7)? Qui nimirum cum inter onera fortitudini
suae relinquitur, in carnis suae culpam impulsus corruit, atque in se
expertus est quia vir in se non habeat statum roboris, sed lapsum
infirmitatis. Unde et relabi metuens, eum a quo teneri ad
statum debeat exposcit, dicens:
Non me derelinquas usquequaque
(
Ps, 118, 8). Nemo ergo se fallat, quasi in se robur
standi inveniat, quia etsi magna saepe occultorum hostium bella
superamus, si digne eos in suis suasionibus reprobando velut in fugam
versos insequimur, non nos tunc refugi spiritus, sed eum quem in nobis
aspiciunt expavescunt. Vel certe si nos etiam timent, idcirco
profecto timent, quia in divinae gratiae robur assumptos
vident. Apte ergo subjungitur:
Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in
coelis tonabit.
(
S1, 2, 10)
Commentaires
Gregorius I (540-604)