V. 23 :
Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt
nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 295. 296. : Rex Benadad fugiens, ubi videt se superatum, Dixit Achab regem montis habere Deum.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 18
Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade et
confortare, et scito et vide quid facias.
Sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te.
Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo
superaverunt ,
(
R3, 20, 22 et
R3, 20, 23) et reliqua. Quod Benadab, rex Syriae semel victus, iterum instaurat
praelium contra Israel,significat diabolum a malitiae suae intentione nunquam
cessare. Qui licet a sanctis viris saepius vincatur, tamen iterum instaurat
praelium contraillos. Et dum uno modo vincitur, alio statim vincere
conatur. Hinc est quod servi regis Syriae dixerunt ei:
Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos.
Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus
eos.
(
R3, 20, 21) Quia maligni semper dolose sentientes: si spiritualibus vincuntur,
incorporalibus bellum praeparare contendunt. Hoc quoque diabolus, hoc et
totus exercitus ejus maxime satagunt, ut animashominumde supernis ad ima praecipitent,
quo facilius eos vincere possint. Si viderint eos coelestia desiderare,
terrena et caduca ad amandum ingerunt. Si viderint illos prosperitate
concessa Deo gratias agere, student ut per adversafrangantur. Sed sicut
regis Syriae et servorum ejus non convenit dictio cum opere: quia ubi sesuperare posse
confidebant, ibi superati sunt: ita et princeps mortis saepe ibivincitur, cum exercitu
suo, ubi se aestimat vincere posse:
Quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia: et ea quae non sunt,
ut ea quae sunt destrueret.
(
1Co, 1) Tentabat igitur antiquus hostis beatum Job, et dum sibi substantiam ejus
etfilios tradi a Domino expeteret, ut per hoc ejus animumsubverteret, nec tamen in
hocpraevaleret ad extremum, ut in ipsum sibi potestas daretur, postulavit.
Quo concesso, quasi mox victor existeret carnem ejus gravi
ulcerevulneravit. Sed quo vehementius de prosperitate in dolore per
depositum persequebatur, eovalidius per patientiam ipsius prosternebatur.
Et Paulo apostolo datus est stimulus carnis suae angelus Satanae, ut eumcolaphizaret:
quatenus virtus in infirmitate perficeretur
(voir:
2Co, 12)
.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 20
Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: Vade et
confortare, et scito et vide quid facias, sequenti enim anno rex
Syriae ascendet contra te
(
R3, 20, 22), etc. Quod Benadad rex Syriae, semel victus, iterum instaurat
praelium contra Israel, significat diabolum a malitiae suae intentione
nunquam cessare, qui licet a sanctis viris saepius vincatur, tamen
iterum instaurat praelium contra illos, et dum uno modo vincitur, alio
statim vincere conatur. Hinc est quod servi regis Syriae
dixerunt ei:
Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos. Sed melius
est ut pugnemus contra illos in campestribus, et obtinebimus
eos
(
R3, 20, 23). Quia maligni spiritus semper dolose sentientes, si in
spiritalibus rebus vincuntur, in corporalibus bellum praeparare
contendunt. Hoc ergo diabolus, hoc et totus exercitus ejus
maxime satagunt, ut animas hominum de supernis ad ima praecipitent, quo
facilius eos vincere possint. Si viderint eos coelestia
desiderare, terrena et caduca ad amandum ingerunt. Si
viderint illos prosperitate concessa gratias Deo agere, student ut per
adversa frangantur. Sed sicut regis Syriae et servorum ejus
non convenit dictio cum opere, quia ubi se superare posse confidebant,
ibi superati sunt, ita et princeps mortis saepe ibi vincitur cum
exercitu suo, ubi se aestimabat vincere posse:
Quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, et ea
quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret
(
1Co, 1). Tentabat igitur antiquus hostis B. Job, et dum sibi
substantiam ejus et filios tradi a Domino expeteret, ut per hoc ejus
animum subverteret, nec tamen in hoc praevaleret, ad extremum, ut in
ipsum sibi potestas daretur postulavit
(voir:
Jb, 1)
. Quo concesso, quasi mox victor existeret, carnem ejus
gravi ulcere vulneravit
(voir:
Jb, 2)
. Sed quo vehementius de prosperitate in dolore eum
depositum persequebatur, eo validius per patientiam ipsius
prosternebatur. Et Paulo apostolo
datus est stimulus carnis suae, angelus Satanae, ut eum
colaphizaret
(
1Co, 12), quatenus virtus in infirmitate perficeretur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)