V. 9 :
Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter quae misisti
ad me servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 291. 292. : Mittit Achab Benadad, sibi quem videt insidiari, Hoc nimis est durum, non patiar fieri.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio faciam; hanc
autem rem facere non possum. (
R3, 20, 9)
Sic est quasi diceret quod in initio petitionis tuae fuit de argento et auro
tribuendo faciam; hanc autem rem, hoc est, ut etiam uxores et filios tribuam, facere
non possum. Quis incipiet praeliari? Et ait: Tu; (
R3, 20, 14) ne videatur
contrarium quod prius dixerat per pedissequos principum provinciarum victoriam
obtinendam. Nunc autem volo ipsum regem pugnam incipere. Sic
enim dictum est, ut non exspectet assultum hostium; sed ut ipse, id est sui praelium
incipiant, vel ipse incipiet totum exercitum producens; et deinde pedissequi principum
provinciarum victoriam obtinebunt. Hoc est quod sequitur: Egressi sunt
autem pueri prima fronte. (
R3, 20, 17)
Incipiente igitur rege praelium cum universis, isti praeeuntes victoriam
obtinuerunt.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141