V. 3 :
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, iuxta mensuram
latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram
latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem
templi.
(
R3, 6, 3) Templum namque erat conversum ad orientem, sicut et tabernaculum.
Habebatque ostium porticus ab oriente, contra ostium templi, juxta quod
historicusJudaeorum Josephus apertissime docet: ita ut sol aequinoctialis oriens,
directisradiorum suorum lineis, per ostia tria porticus videlicet,et templi et
oraculi, arcamtestamenti perfundere posset. Quia vero templum sanctam
Ecclesiam designat, porticus quae erat ante templum, etpropior lucem solis accipere
solebat, quid apertius quam illam ejus partem, quaeDominicae incarnationis tempora
praecessit, typice denuntiat? In qua sunt patriarchaeet prophetae, qui orientem huic
mundo solem justitiae primi susceperunt, et nascentiin carne Domino testimonium, sive
vivendo, sive praedicando, sive nascendo, sive etiammoriendo, praebuerunt.
Ostium vero templi Dominus est: quia
nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum.
(
Jn, 14, 6) [mauvais référencement: Jn, 14] Et sicut alibi dicitur:
Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur.
(
Jn, 10) Ostium porticus sermo est propheticus, qui quasi recto calleingredientes,
inostium templi perducebat: quia gratiam Domini Salvatoris qua mundum erat
redempturus,aperte praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius
temporis significat. Ostium vero in porticus doctores qui caeteris lucem
vitae januamque intrandi adDominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium
propter consonam in omnibus sanctis fidem, ac dilectionemveritatis. Quae
videlicet porticus, juxta latitudinem templi viginti cubitis longa erat, quianimirum
antiqui justi per longanimitatem devotae mentis, desiderabant venire addilationem
Ecclesiae, in charitate Dei, quae est in Christo Domino nostro.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis,
juxta mensuram latitudinis templi; et habebat decem cubitos
latitudinis ante faciem templi.
(
R3, 6, 3) Templum namque erat conversum ad orientem, sicut et tabernaculum,
habebatque ostium porticus ab oriente contra ostium templi, juxta quod
historicus Judaeorum Josephus apertissime docet, ita ut sol
aequinoctialis oriens directis radiorum suorum lineis, per ostiaria
porticus videlicet et templi et oraculi, arcam testamenti perfundere
posset. Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat,
porticus quae erat ante templum et propior lucem solis accipere solebat,
quid apertius quam illam ejus partem, quae Dominicae incarnationis
tempora praecessit, typice denuntiat? In qua sunt patriarchae et
prophetae, qui orientem huic mundo
solem justitiae
(
Ma, 4) primi susceperunt, et nascenti in carne Domino testimonium, sive
vivendo, sive praedicando, sive etiam moriendo, praebuerunt? Ostium ergo
templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum
(voir:
Jn, 14)
, et sicut alibi dicit:
Ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur.
(
Jn, 10, 9) [mauvais référencement: Jn, 10] Ostium porticus, sermo propheticus, qui quasi recto calle
ingredientes ad ostium templi perducebat, quia gratiam templi Domini
Salvatoris, qua mundum erat redempturus, aperte praedicabat.
Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat:
ostium vero in porticu, doctores, qui caeteris lucem vitae januamque
intrandi ad Dominum pandebant exprimit. Et bene unum ostium,
propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem veritatis.
Quae videlicet porticus juxta latitudinem templi viginti
cubitis longa erat, quia nimirum antiqui justi per longanimitatem
devotae mentis desiderabant venire ad dilatationem Ecclesiae, in
charitate Dei, quae est in Christo Domino nostro.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 9
Domus autem quam aedificabat Salomon Domino, habebat
sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in
latitudine, et triginta cubitos in altitudine
(
R3, 6, 2).
Quod in constructione templi dicitur in libro Regum, quia habebat
triginta cubitos in altitudine, cum in libro Paralipomenon scriptum sit:
Porro altitudo centum viginti cubitorum erat
(
Ch2, 3, 4), nequaquam discrepare, sedutrumque verum esse noscendum
est.
Nam ut Josephi refert historia, triginta erant cubiti a pavimento usque
admedium coenaculum, triginta rursus a medio usque ad tertium, quo
usqueporticorum, quae templo ab australi et occidentali et
septentrionali laterecohaerebant, altitudo pertingebat, id est, simul
sexaginta; deinde aliisexaginta usque ad supremum domus tectum.
Itaque tota ejus altitudo centum viginti cubitis implebatur.
Longitudo autem domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, quae
inexsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec
adpatriam, quam exspectat, perveniat.
Latitudo insinuat charitatem, quae dilatato sinu mentis non solum
amicos inDeo, sed et inimicos gaudet diligere propter Deum, donec veniat
tempus quandosive ad pacem suam conversis, funditus exstinctis, cum
solis gaudeat amicis inDeo.
Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter
infimaquaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur contemnit,
usque dumutrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in
terra viventium.
Unde apte longitudo domus sexagenario cubitorum numero
comprehenditur;senarius namque numerus, in quo mundus factus est,
perfectionem solet designarebonorum operum.
Et necesse est nos ita per longanimitatem molestias ferre
nostraeperegrinationis, ut merito bonae operationis, promissam patriam,
cumapparuerit, valeamus intrare.
Latitudo vicenario numero determinatur, propter geminam ejusdem
charitatis,qua Deum et proximum amamus, distantiam.
Altitudo tricenarii propter fidem sanctae Trinitatis, quae unus est
Deus, incujus visione cuncta spei nostrae desideria suspenduntur.
Sex ergo ad operis perfectionem, duo ad dilectionem Dei et proximi,
triapertinent ad spem divinae visionis.
Singuli autem numeri recte per decem multiplicantur, quia non nisi per
fidemet custodiam decalogi legis vel patientia nostra salubriter
exercetur, velcharitas utiliter accrescit, vel spes sublimiter ad
aeterna desideriaraptatur.
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis,
juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos
latitudinis ante faciem templi
(
R3, 6, 3).
De hac porticu in libro Paralipomenon ita scriptum est:
Porticus vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta
mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti
(
Ch2, 3, 4).
Patet ergo quia porticus haec ad orientalem templi partem facta
est.
Templum namque conversum erat ad orientem, sicut et tabernaculum,
habebatque ostium porticus ante ostium templi, juxta quod historicus
Judaeorum Josephus apertissime docet
(voir:
Ant, Jud, 8, 3)
, ita ut solaequinoctialis
oriens directis radiorum suorum lineis per ostia tria, porticividelicet,
et templi, et oraculi, arcam testamenti perfundere posset.
Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat, porticus quae erat ante
templumet prior lumen solis accipere solebat, quid aptius quam illam
ejus partem, quae Dominicae incarnationis tempora praecessit, typice
denuntiat, in qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo
Solem justitiae susceperunt primi, et nascenti Domino in carne
testimonium sive vivendo, sive praedicando,sive nascendo, seu etiam
moriendo praebuerunt? Ostium ergo templi Dominus est, quia
nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum
(
Jn, 14, 6), et qui alibi dicit,
Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur
(
Jn, 10, 9).
Ostium porticus, sermo propheticus est, qui quasi recto calle
ingredientes adostium templi perducebat, et gratiam Domini Salvatoris,
qua mundum eratredempturus, praedicabat.
Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat.
Ostium vero in porticu doctores, qui caeteris lucem vitae, januamque
intrandiad Dominum pandebant, exprimit.
Et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem ac
dilectionemveritatis.
Quae videlicet porticus juxta latitudinem templi viginti cubitis longa
erat,quia nimirum antiqui justi multa diu patientia et longanimitate
exspectabant,quando apparens in carne Dominus novam Evangelii gratiam
mundo afferret, nonacceptis ipsis promissionibus, sed a longe eas
aspicientes et salutantes.
Aequabant ergo longitudine sua latitudinem templi, quia per
longanimitatemmentis devotae desiderabant videre dilatationem Ecclesiae
in charitate Dei,quae est in Christo Jesu Domino nostro.
Qui quamvis tempore adhuc fuerint a sacramentis Dominicae
incarnationisseparati, fide tamen ac praedicatione fuerunt
proximi.
In hujus sacratissimae porticus prima fronte fuerunt beatus protomartyr
Abel,et Seth, et Enos, caeterique justi mundi originalis.
In intimo autem penetrali et quasi prope murum templi mysticum,
obtinuerelocum parentes beati praecursoris Domini, Simeon et Anna,
caeterique qui, etsinativitatem ejus videre meruerunt, ad auditionem
tamen doctrinae ejus, et adperceptionem sacramentorum ejus pervenire
nequiverunt.
Quae bene porticus decem cubitis erat lata, quia tales etsi necdum
verba sivemysteria Evangelii, quae erant per Dominum tradenda,
receperunt, praeceptatamen decalogi, quae perceperunt, perfecta
dilectione dilatati in Dominoservabant.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus