Liber Quartus Regum

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 20 : Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Ierusalem.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 567. 568. :

    Pontifices perimit rex Iosias super aram,

    Rex ubi thura dedit pristina Ieroboam.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 23
    • Reversusque est Josias Jerusalem, et praecepit omni populo, dicens: Facite phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus ( R4, 23, 20 et R4, 23, 21), etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, necnon pythonibus et ariolis et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo decimo anno regni sui Domino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis et mundemus actus nostros ab omni inquinamento peccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimus Deo viventi. Sicque gratum Domino celebramus pascha non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis ( 1Co, 5). Secundum allegoriam autem Josias iste typum tenet Domini Salvatoris qui salus et fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit: Dominus fortis, Dominus potens in praelio ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23]. Et alibi: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ( Mt, 1, 21) [mauvais référencement: Mt, 1]. Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis et abominationibus, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuae comedit me ( Ps, 68, 10) [mauvais référencement: Ps, 68]. De quo et Joannes ait: Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam ( Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3]. De quo et Malachias dicit: Ecce venit, dicit Dominus exercituum, quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fulloNum. Et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi. Et colabit eos, quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum ( Ma, 3). Celebrat ergo Josias noster verum phase in octavo decimo anno regni sui, quando in octava aetate, generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducet ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus (voir: Mt, 13 et Mt, 20) . De quo praedictus propheta ait: Ecce enim dies veniet succensa, quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum. Quae non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol Justitiae. Et sanitas in pennis ejus. Et egrediemini, et salietis, sicut vituli de armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum ( Ma, 4). Et recte dictum est quod non factum fuerit phase tale a diebus Judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae in Jerusalem, quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam: sicque in conspectu conditoris sui in coelesti Jerusalem in aeternum gaudebunt, quia videbitur Deus deorum in Sion ( Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83]. Et civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus Agnus est, et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam, et portae ejus non claudentur per diem. Nox enim non erit illic. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam, nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni ( Ap, 21). Et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem ( Ez, 35). Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae ( Ps, 30, 22) [mauvais référencement: Ps, 30].