V. 33 :
Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri:
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 2, v. 129. 130. :
Ierusalem David pede nudo flensque reliquit,
Sed remanet Cusai David amicus ibi.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 16
Et dixit David ad Chusai Arachitem: Si veneris mecum, eris mihi
oneri,
(
S2, 15, 33) etc. Nam et iste etiam Chusai amicus David, qui interpretatur
festinans, quiet ab eo in Hierusalem revertens, consilium
Achitopheldissipavit, personam gestaviteorum qui occulte erant ex populo Judaeorum
discipuli Domini, sicut fuit Nicodemus etJoseph ab Arimathaea, vel caeteri
hujusmodi. Potest etiam significare credentes ex gentibus, qui licet cum
Absalom aliquandofuisse visi sunt, tamen pravis ejus operibus non erant communicantes,
nec Achitopheliniquis suggestionibus unquam consentientes: sed cum David
fideliterpermanserunt. Interpretatur autem Chusai Aethiops,
Arachites longitudo mea.Hinc quoque in propheta scriptum est:
Mutavit Aethiops pellem suam;
(
Jr, 13) et illud: « Aethiopia, inquit, festinet manus dare Deo. » Quia gentilis
populuspostquam se nigredine peccatorum exuit, nunquam a tergo Domini recessit: et
qui
eratlonge, factus est prope insanguine Christi.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)