Liber Secundus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 2 : In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 1
    • Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. In die autem tertio, apparuit homo Amalechites, veniens de castris Saul, ( S2, 1, 1 et S2, 1, 2) et reliqua. Homo iste qui ad David veniens, mortem Saulis nuntiaverat, qui etiam mentiens,Saul interfecisse se dixerat: praesertim cum superius legatur irruisse Saul supergladium suum, et mortuus esse, ipse et armiger ejus, in monte Gelboe. Qui propterea a David interfici jussus est, eo quod dixerit se interfecisse, etnon timuisse mitteremanum suam in Christum Domini, qui et Amalechites dictusest. Hebraei, prout in quodam volumine legi, filium Doeg Idumaei tradunt fuisse. Amalechites enim et Idumaeus unum sunt, sicut reperi, quia filius primogenitusEsau qui et Edom, Eliphax fuit, et hujus filius Amalec exstiTit. Unde diadema etarmilla quae David detulit, a patre Doeg commendata filio fuisse, nonnulli Hebraeorumperhibent. Unde, inquiunt, non esse credendum ut Saul eam in praelium detulisset, sed Doegamico suo commendaverat, a quo ipse acceperat. At vero, si cui credibile videtur, quod Saul in proelium detulisset, et a capiteejus, eo mortuo, et a brachiis abstulisset, et David causa adulationis et gratiaedetulisset, non refragamus ac inhibemus, sed potius suo arbitrioderelinquimus. Sed altiori intellectu reputamus quod est quod ille Amalechites, qui se finxitcoram David Saul regem interfecisse, ab eo ultionis poenam multatus accepit, nisi quodomnis qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justaeretributionis poenam a superno judice recipiet? Juxta illud quod scriptum est: Omnis enim qui fodit foveam incidet in illam. ( Pr, 26 et Si, 10) Et qui percusserit gladio, gladio peribit (Matth. VI). » Et iterum: Os quod mentitur occidit animam. ( Sg, 1) His expletis, sequitur historia quid David egerit. Ait enim:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 1
    • Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg dies duos.In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa, et pulvere aspersus caput; et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi. Dixit ad eum David: Quod est verbum, quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus de praelio, et multi corruentes de populo mortui sunt. Sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt, ( S2, 1, 1, S2, 1, 2, S2, 1, 3 et S2, 1, 4) etc. (voir: Hebr, sl) Hominem istum Amalecitem Hebraei filium Doeg fuisse dicunt. Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius primogenitus Esau, Elifaz fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam quae David detulit, a patre Doeg commendata sibi fuisse Hebraei perhibent. Quid est autem quod ille Amalecites, qui se finxit coram David Saul regem interfecisse, ab eo justae ultionis poenam a superno judice recipiet? juxta illud quod scriptum est: Omnis enim, qui fodit foveam, incidet in eam ( Ec, 17) Et: Qui percusserint gladio peribunt ( Mt, 26, 52) [mauvais référencement: Mt, 20]. Et item: Os quod mentitur, occidit animam, mulctatus accepit, nisi quod omnis qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justae retributionis poenam ( Sg, 1).

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 1
    • In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul ( S2, 1, 2), et reliqua. Hominem istum Amalecitem Hebraei filium Doech fuisse dicunt. Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphaz fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armiltam, quae David detulit, a patre Doech commendata sibi fuisse Hebraei perhibent.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (31.) Igitur exorto praelio percusserunt Philistaei Israel plaga magna: et mortuus est Saul, et Jonathan filius ejus. (voir: S2, 1, 2) Evadens autem quidam venit ad David in Sicelech, et nuntiavit David plagam magnam, quae facta est in populo: (voir: S2, 1, 6) insuper etiam mentiendo addidit, quod ille percussisset Saul et filium ejus. (voir: S2, 1, 15) At David Christum Domini vindicans jussit eum occidere: (vers. XII, 17) planxit David hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus ( S2, 1, 17) [mauvais référencement: S2, 1, 18] . Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18). Hoc ideo fecit, ut quia Philistaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur: sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18); ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, ( Nb, 21, 14) cujus in libro Numerorum mentio est, (voir: R3, 32 et R3, 33) neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium, vel quod in libro dierum dicitur: reliqua vero opera Salomonis, priorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophetae ( Ch2, 9, 29), et in libris Ahiae Silonitis: in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat ( Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata, inter alias provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae Pontificis, et Prophetae sunt industria restaurati: unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi ( Esd, 7, 6) [mauvais référencement: Esd, 1, 7, 6] : velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit, et in epistola regis Persarum Artaxerses Rex regum Ezrae Sacerdoti scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem ( Esd, 7, 12).