V. 18 :
Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai de
Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 21
Factum est autem rursum praelium Philistinorum
adversum Israel, et descendit David et servi ejus cum eo, et
pugnabant. Deficiente autem David, Jesbibenob,
qui fuit de genere Arapha, cujus hasta trecentas incias
appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere
David. Praesidioque fuit Abisai filius Sarviae,
et percussum Philistaeum interfecit. Tunc
juraverunt viri David, dicentes: Non egredieris nobiscum ad
bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum
quoque fuit bellum in Gob contra Philistaeos.
Tunc percussit Sobochai de Husathi Saph de stirpe
Arapha. Tertium quoque fuit bellum in Gob, contra
Philistaeos: in quo percussit Adeodatus filius Saltus,
Polymitarius, Bethleemites, Goliat Gethaeum, cujus hastile
hastae erat quasi liciatorium texentium
(
S2, 21, 15,
S2, 21, 16,
S2, 21, 17,
S2, 21, 18 et
S2, 21, 19), etc. Hebraeus ergo de Adeodato ita exponit, dicens: Gob enim
interpretatur lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum
quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit.
Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur
Adeodatus, quia a Deo est electus in regNum. Filius saltus,
quia de saltu, ubi oves pascebat, est eductus.
Polymitarius, quia de genere Beseleel mater ejus
fuit. Bethleemites, quia Noemi et Ruth tempore
ubertatis reversae sunt in Bethleem
(voir:
Rt, 1)
. Et quia panis causa Ruth Booz nota est
(voir:
Rt, 2)
. Et propterea idem locus domus panis vocatus est.
Quod vero Adeodatus ipse sit David sequentia declarant, ubi
ait:
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth; et ceciderunt in manu
David et servorum ejus
(
S2, 21, 22). Judaei quoque hanc Arapham matrem gigantem, Orpham nurum Noemi
esse arbitrantur. Notandum autem quod Josephus
historiographus Judaeorum, ubi istius loci in libro Antiquitatum septimo
meminit, in duobus praeliis contra Palaestinos peractis concordat cum
Scriptura Regum. De tertio vero praelio ita dicit: « Post
hanc vero compressionem Palaestini denuo pugnaverunt; super quos
exercitum mittente David, vir fortis apparuit Ephan cognatus ejus.
Nam contra singulos fortissimos Palaestinorum solus pugnando
peremit eos, et alios convertit in fugam, quorum etiam multi in praelio
ceciderunt. » Utrum autem ipsum Adeodatum Ephan appellaverit, vel alium
quemlibet hoc nomine notaverit, incertum est.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)