V. 24 :
Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram
Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis
quinquaginta:
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 2, v. 189. 190. :
Tradita cum bobus pretio fuit area regi,
Quos ibi rex adolet, fitque salus populi.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 23
Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta.
(
S2, 24, 24) Quod in Paralipomenon ita legitur:
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis
sexcentos.
(
Ch1, 21) Intelligendum namque est boves argenti siclis quinquaginta, aream verosexcentis
aureis emisse.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 23
Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta
(
S2, 24, 24): quod et in Paralipomenon ita legitur:
Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri justissimi ponderis
sexcentos
(
Ch1, 21, 25).
Intelligendum namque est boves argenti siclis quinquaginta: aream vero
sexcentis aureis emisse.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)