V. 30 :
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael
fratrem eorum in Gabaon in praelio.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 3
Quod autem David se excusans de nece insontis dixit:
Mundus ego sum, et regnum meum apud Deum usque in
sempiternum a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput
Joab, et super omnem domum patris ejus, nec deficiat de domo
Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus tenens fusum, et
cadens gladio, et indigens pane.
(
S2, 3, 28,
S2, 3, 29 et
S2, 3, 30) Judaeorum denotat perfidiam atque miseriam. Super
caput enim Joab, id est, super principes et super sacerdotes ipsius
populi, et super omnem domum patris ejus, synagogam videlicet Satanae,
atque conventum malignantium veniet iniquitas impiorum,
ut requiratur ab eis omnis sanguis justus, qui effusus est
super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem
Zachariae filii Barachiae.
(
Mt, 23, 35) [mauvais référencement: Mt, 23] Nec deficiat de domo istius Joab, fluxum seminis sustinens, id
est, variis desideriis diffluens, quia in voluptatibus istius vitae
tales totam spem suam ponunt, ubi et leprosi sunt tenentes fusum, id
est, variis erroribus maculati, instabilitatem haeresis ac mundani luxus
sequentes, « Qui juxta desideria cordis sui coacervabunt sibi magistros,
prurientes quidem auribus, et a veritate auditum avertent. » Ibi etiam
non deficiet cadens gladio, et indigens pane, quia cum pane illo qui de
coelo descendit semper egent, et non refici ab eo merentur, futurae
ultionis gladium non evadent.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)