V. 26 :
ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum,
Deus super Israel. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 7
Quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens:
Domum aedificabo tibi.
(
S2, 7, 27) Aurem sibi revelare, quia per prophetam praedicatum est, domum sibiaedificandam
a Domino.
Quae est autem ut populus tuus Israel gens in terra?
(
S2, 7, 23) Quae est gens in terra alia praeter populum electum, propter quem
veniredignatus est Deus Dei Filius in hunc mundum, velut in Aegyptum, ut assumpta
formaservi, commercio sanguinis sui, redimeret sibi populum, acceptabilem,
sectatorembonorum operum? Deum autem ejusdem populi electi, dominicum hominem accipere
oportet,quemde Aegypto, hoc est ex hoc mundo per uterum virginis
assumpsit.
Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino.
(
S2, 7, 26) Domus David, Ecclesia Christi sine dubio est, de qua satis jam dictum
estsuperius.
Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te.
(
S2, 7, 27) Cum ergo cogitatio per discretionis custodiam restringitur, cor quod
fugereconsuevit, invenitur. Nihil quippe in nobis est corde fugacius, quod
a nobis toties recedit, quoties perpravas cogitationes defluit. Sed David
cor suum invenisse dicit, id est, audaciam in corde ut oraret Dominumoratione
hac.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)