V. 17 :
Banaias quoque filius Ioiadae super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii
David, primi ad manum regis.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 19
(Vers. 17.) Venit usque ad Bahurim, usque ad locum doctorum et
electorum, e quibus unus erat.
Cerethi, exterminatores.
Phelethi, admirabiles.
Dicuntur enim fuisse septuaginta Judices loco eorum substituti, quos Moyses
in eremo, Domino praecipiente, delegerat.
In Regum, filii David sacerdotes, in Paralipomenon,
primi ad manum regis
(
Ch1, 18, 17) scribuntur.
Ad unum enim sensum utrumque convenit: quia hic dicit eos primos, et illic
sacerdotes, propter nobilitatem et prioratum.
Hi enim sunt qui ei in Ebron nati sunt.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)