V. 2 :
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: praestitit enim
mihi pater eius gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte
patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur
Hanon,
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 20
Faciam misericordiam cum Anon filio Naas.
Praestitit enim pater ejus mihi gratiam
(
Ch1, 19, 2).
Naas fuit rex Ammon, qui in Regum scribitur, cum quo primum Saul in
defensionem Jabes Galaath pugnavit, et vicit eum.
Quia ergo erat inimicus Saul, idcirco gratiam praestabat David, si quando ad
eum veniebat.
In Regum, dimidiam partem barbae praecidit, et vestes eorum medias usque ad
nates.
In Paralipomenon, decalvavit, et praecidit tunicas eorum medias usque ad
inguina.
Quod in uno loco deest, in alio habetur: unde colligitur eos decalvatos
fuisse, et barbas rasas eos habuisse, et vestimenta praecisa ante et
retro.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)