Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 16 : Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Quae est domus trangressoris, nisi consuetudo pravi operis? Quisquis enim in perversa consuetudine clauditur, quasi in domo conversatur. In domum ergo suam Saul ascendit, quando reprobus quisque post increpationem doctorum ad mali operis usum redit. Quasi enim ad plana descendit, quando humilitatem simulat, ut praesulum mandata cognoscat. Quid est vero, quod prius Samuel abire, quam Saul in domum suam ascendere dicitur? Sed, ut dixi, cum necessitas aliorum non est, manere cum versuto electus praedicator non potest; et quia in absentia doctoris simulator proficit, Saul in domum non abiit, sed ascendit. Ascendere quippe reprobis, est de malo ad pejus proficere. Cum item descendere superbus dicitur, ascendere perhibetur. Ascendere quippe in domum suam superbo, est superbiendo usque ad mensuram, qua damnandus est, se extollere. Domus namque superbi, est nequitiae suae mensura. Dum enim per prospera saeculi agere tyrannidem, turbare terram, premere bonos, innocentes affligere permittuntur, quid aliud, quam ascendere superbi videntur Sed quia praefinitum est a Deo quantum noceant, quantum saeviant, quantum per tyrannidem se extollant, usque ad domum suam ascendere permittuntur. Domus namque eorum, mensura nequitiae est, in qua semper erunt: quia ubi ad plena flagitia venerint, rapiuntur per mortem, et per aeterna tormenta puniuntur. Quasi enim in domo manet, qui a conversationis suae poenis egredi nunquam potest. Quod non solum de superbis, sed et de luxuriosis, et omnibus reprobis convenienter intelligi potest. In ascensu quippe, et non in domo adhuc erant, de quibus dicitur: Nondum impleta sunt peccata Amorrhaeorum. ( Gn, 15, 16) Hinc item beatus Paulus apostolus dicit: Ut impleant peccata sua. ( 1Th, 2, 16) Ergo ad domum ascendunt, quando profectu mali ad opera nequiora proficiunt, pro quibus aeterna tormenta sustinebunt.