Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 11 : Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 4, Caput 6
    • « Decumbenti in lectulo Ezechiae, gravique aegritudine laboranti, ex persona Domini Isaias propheta adorsus est eum, praedicens illi quod moreretur; ille autem orans Dominum in ipso praestituto termino mortis, confestim Deus vocem ejus audivit, et quindecim annos vitae deprecantis ostendit. » Qui numerus quindecim annorum, quid sacramenti continet in mysterio? nam, ut Apostolus ait: secundum quod quis operatus fuerit, ita et recipiet (voir: Ep, 6 et Col, 3) . Ideoque iste rex, quia decalogum legis cum quinque libris Moysi integra conservatione compleverat, ideo quindecim annos secundum legis numerum quem custodierat ad vitam auctos accepit. Per quod figuraliter sciremus quia quicunque per numeri istius mysterium totius legis plenitudinem custodiunt, aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis consummationem ad vitae aeternae plenitudinem transeunt, cujus quidem regis pro signo conferendae salutis, decem gradus domus suae, in quibus umbra descendere consueverat, sol retrorsum ad ortum unde ascenderat regressus scribitur: qui numerus quid mysterii habeat, videamus. Nam gradus isti temporum ordines sunt per quos umbra figurarum Christi descenderat, per quos iterum sol justitiae Christus, post resurrectionem ascendit. Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit, qui magni consilii nuntius erat. Denique et Jacob sic loquitur: Et dixit , inquit, angelus Dei: Ego sum cui unxisti titulum, et vovisti votum ( Gn, 31, 11 et Gn, 31, 13), ut et angelum et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis de angelo in patriarchis fuit, « quia in omnibus, ut ait Apostolus, ipse est operatus (voir: 1Co, 12) . » Tertius in legis datione, « quia et in lege ipse locutus est. » Quartus gradus in Jesu Nave, « ut populum in terram repromissionis induceret. » Quintus in judicibus, « quia eumdem populum per eos ipse regebat. » Sextus in regibus Judaeorum, « quia in eis ipse regnabat. » Septimus in prophetis, « quia per eos est annuntiatus. » Octavus in pontificibus, « quia ipse summus sacerdos est Patris. » Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos enim decem gradus, quos ipse, umbram legis priscae, Christus descendit, ac rursus post resurrectionem suam sol justitiae Christus per eosdem gradus sursum in coelum ascendit, et omnem umbram illam legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans, clausa reserans et omnia tecta denudans.