v. 1 :Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
v. 2 :Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare.
v. 3 :Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
v. 4 :Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
v. 5 :Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?
v. 6 :At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
v. 7 :Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
v. 8 :Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
v. 9 :Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
v. 10 :Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
v. 11 :Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?
v. 12 :Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
v. 13 :Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
v. 14 :Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum.
v. 15 :Et ait illis: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
v. 16 :Lex et prophetae usque ad Ioannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
v. 17 :Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere.
v. 18 :Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur.
v. 19 :Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
v. 20 :Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
v. 21 :cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.
v. 22 :Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
v. 23 :Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius:
v. 24 :et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
v. 25 :Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
v. 26 :et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
v. 27 :Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
v. 28 :habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
v. 29 :Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
v. 30 :At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.
v. 31 :Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.