v. 1 : In finem. Intellectus filiis Core.
v. 2 : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
v. 3 : Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
v. 4 : Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
v. 5 : Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
v. 6 : Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
v. 7 : et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico.
v. 8 : Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
v. 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius; apud me oratio Deo vitae meae.
v. 10 : Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
v. 11 : Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
v. 12 : Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.