Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 10 : filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 1
    • Peditum nomine electi figurantur, non cum alta praedicant, sed cum per bona exempla coelestis itineris rectitudinem aliis demonstrant. Pedites quidem gressibus currunt, quo producere arma volunt. Quid vero sunt exempla castitatis, nisi coelestium militum terris impressa vestigia? Nam ut vitia libidinum in lubricis feriant, ad cordium eorum tenebras, cum bonorum exemplorum luce festinant, et quasi gressu pervenientes, hostes perimunt, qui postquam per opera cognoscuntur, corda peccatorum ad pudicitiae bonum trahunt. Cum ergo per exempla castitatis in peccatorum cordibus tenebras immunditiarum destruunt, pedites recte nominantur. Et quia non solum praetextu corporalis munditiae splendidi sunt, sed etiam luce cordis, ducenta millia esse perhibentur. In centenario quippe, et millenario numero, omnis decalogi summa concluditur. Perfecti ergo viri in ducentis millibus continentur, quia per divinam gratiam tam corporis continentia quam integritate mentis ad summam pudicitiae arcem pervenere. Tam enim in corpore quam in mente habent perfectionem intentionis. Vel quia non remisse aut negligenter Deo per pudicitiam serviunt, centenarium habent operis, et quia ei servire non desinunt, habent millenarium multiplicationis. Sed fortes et assidui sunt ad continentiam corporis, perfecti et instantes ad circumspectionem cordis perfectione virtutis. Talem quidem etiam viduam Apostolus esse praecipiens, ait: Ut sit sancta carne et spiritu. ( 1Co, 7, 34) Sancta quippe carne et spiritu est, si perfectione castitatis qua fulget in corpore, fulgeat etiam in mente. Quod si viduae tales sunt, quales esse jussae sunt virgines? De illis namque pluribus, sub unius descriptione dictum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato. ( Ps, 44, 10) In eodem quoque psalmo laudatur eadem regina, cum dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. ( Ps, 44, S1, 44, 14 et S1, 44, 15) Quid est enim vestitus aureus, nisi decor et honor corporis virginalis? Vestitus quidem dicitur, quia foris fulget in corpore, aureus autem, quia praecellit dignitate. Omnis autem metalli species auro inferior est. Sic nimirum omnis pudicitia alia decori virgineo comparari non potest. Quid est ergo quod dicitur: Omnis gloria filiae regum ab intus, ( Ps, 44, 14) si foris esse gloria vestitus aurei praedicatur? Si enim foris est aliqua magna aurei vestitus gloria, intus omnis gloria videri non potest. Quid est ergo, quod omnis gloria intus esse perhibetur, nisi quia et illa, quae foris est, gloria, cum aliis innumeris intus esse cognoscitur? Aurea enim virginitas non est, si foris est, et intus non est. Quia ergo intus, et foris est, quia eadem splendet in corpore, eadem fulget in mente, omnis gloria filiae regum intus esse sentiri convenienter potest. Omnis gloria intus est, quia foris sola, intus sola non est. Quia enim multae sunt virtutum claritates in mente virginis, sic virgineus splendor asseritur, ut intus omnis gloria praedicetur. Hoc nimirum est, quod subsequitur: In fimbriis aureis circumamicta varietatibus. ( Ps, 44, S1, 44, 14 et S1, 44, 15) Fimbriae enim aureae sunt claritates a mente nunquam deficientes. Fimbriae quidem finales vestimenti partes sunt. Quae idcirco in sponsae Christi decore laudantur, quia nulla est virtutum gloria, si lucere ante vitae consummationem desistat. Regina ergo amore dicitur, in vestitu aureo virginitas praedicatur. Sed omnis gloria intus, et in fimbriis aureis, et varietate circumamicta asseritur, ut innumeris virtutibus adjuncta integritas, usque in finem deduci sentiatur. Bene itaque contra Amalech ducenta peditum millia recensentur, quia illi ad debellandos immundos spiritus idonei sunt per exempla castitatis, qui eam tenere didicerunt et in luce operis, et in splendore circumspectionis.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat. ( R3, 7, 17) Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Necnon et quasi catenulasin oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum, ( Ch2, 3) Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis, varietas est virtutumspiritualium in sanctis: de qua Domino cantatur in Psalmis: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate ( Ps, 44, 10) [mauvais référencement: Ps, 44]: hoc est, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorumcharismatum. Vel certe multiplex contextio catenarum, et retis expansio, multifarias electorumpersonas insinuat: quae cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atqueobediendo adhaerent, quasi columnarum capitibus superpositae retis et catenulae,miraculum suae connexionis cunctis aspectantibus praebent. Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. ( R3, 7, 17) Septenario namque numero Spiritus sancti solet gratia designari, Joanneattestante in Apocalypsi (voir: Ap, 5) , qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem et oculos septem, moxexponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram. Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Domino loquens: Et requiescet (inquit) super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. ( Es, 11) Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia patresutriusque testamenti cognitionem per gratiamunius ejusdemque spiritus septiformisutique electi acceperunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et quasi in modum retis et catenarum sibi invivicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat. ( R3, 7, 17) Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Nec non et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum. ( Ch2, 3) Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis varietas est virtutum spiritalium in sanctis, de qua Domino cantatur in Psalmis: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate; ( Ps, 44, 10) [mauvais référencement: Ps, 44] hoc est in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorum charismatum. Vel certe multiplex conceptio catenarum et retis expansio multifarias electorum personas insinuat. Quae cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent: quasi columnarum capitibus superpositae retes et catenulae miraculum suae connexionis cunctis aspectantibus praebent.
  • Liber 3, Caput 10
    • Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in nomine Domini venit tentare eum in aenigmatibus, et ingressa Jerusalem cum multo comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas. Venit ad Salomonem, et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo, ( R3, 10, 1 et R3, 10, 2) etc. Regina autem Austri, quae a finibus extremis excitata veniens, Salomonis audire sapientiam concupivit, jam tunc venturam gentibus Ecclesiam, desiderantem Christum praefigurabat, quae (juxta Prophetam) circumamicta est varietate in vestitu deaurato, et populi sui et paternae domus oblita ( Ps, 44, 10) [mauvais référencement: Ps, 44], currebat barbara gente, non animo. Quae in aperto peregrina fuit, sed in occulto sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum coelesti praemio resurrectionis beata, sed etiam potestate apostolica, de Judaeis adulteris judicandis, ipsius ore Judicis digna censetur, quia Christum in Salomone mirata, verum reginae coelestis affectum imagine mystica Ecclesiae providentis impleverat. Hinc ipsa regina Saba in Salomone et gloria ejus stupens super prudentia ejus dixit:

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 21
    • Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam utramque ( R3, 7, 15). Eae sunt columnae de quibus Paulus ait: J acobus, et Joannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisionem ( Ga, 2, 9). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, etquid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolus namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes nimirumfide et opere et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiamintroducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore acpulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum ( Jn, 14, 6); et sicut alibi dicit, Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur ( Jn, 10, 9). Quod videlicet ostium, columnae ab utroque latere coram positae circumstantcum minister sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendit, ut sia luce scientiae legalis quisque seu ex rigore gentilitatis, ad fidem Evangeliivenerit, habeat paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent etexemplo. Vel certe quia de eis columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris et alteram a sinistris ( Ch2, 3, 17). Ideo factae sunt duae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et inprosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentishabendum esse doceant: hinc enim Paulus, columna utique domus Dominiexcellentissima, per arma justitiae nos a dextris et a sinistris communiendosesse suis suorumque sedulis hortatur exemplis: ut nec prosperis delectati, necfracti adversis, a regia vitae via, qua ad promissam nobis haereditatem patriaecoelestis gradiendum est, ulla in parte declinemus. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod eadem porticustempli etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis legimus, intervestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altera holocaustorumdebemus intelligere. Bene autem utraque columna decem et octo cubitorum altitudinem haberememoratur; ter etenim seni decem et octo faciunt, tria vero ad fidem pertinerepropter sanctam trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundussit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, et cognitionem piaecredulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna namque ante fores templi decem et octo cubitorum alta est, cumpraedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per fidem etopera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire; quamvis possit ethis altius intelligi, quod nomen JESU apud Graecos ab hoc numeroincipiat. Prima littera nominis Jesus apud eosdem decem secunda octo significat. Et apte decem et octo cubitorum altae sunt columnae domus Dei, quia doctores sancti, immo omnes electi ad eum finem bene vivendo intendunt, ut Conditorem suum facie ad faciem videre mereantur; neque enim ultra quid quaerant habebunt,cum ad eum qui est super omnia pervenient. Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque ( R3, 7, 15). Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis, quae nimirumlinea ambit columnam utramque, cum doctor sive Judaeis, sive gentibuspraedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae sancta per apostolosaccepit ac didicit Ecclesia: nam si quis aliter vivere sive praedicarevoluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova quaelibetstatuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quae dum apostolicastatuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationistumidae crassitudine, duodecim cubitorum lineae non convenit. Has nimirum lineas Dominus columnis sui templi circumdedit, cum missis addocendas baptizandasque omnes gentes discipulis ait, Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis ( Mt, 28, 20). Quisquis ergo servat ac docet omnia quaecumque mandavit apostolis Dominus,nec alia superadjiciens, neque horum quippiam praeteriens, ipse profecto columna in domo Dei, quae est Ecclesia, et firmamentum est veritatis, qualemfore Timotheum monuit apostolus Paulus (voir: 1Ti, 3) . Verum quia absque scientia Scripturarum non potest esse firma vel vita velloquela doctorum, apte subditur: Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum ( R3, 7, 16); capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum, cordasunt fidelium doctorum; quorum Deo devota cogitatione, sicut capite membra, itaipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo suntTestamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores toto animo subdunturet corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis: quianimirum quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est, quinque etiamsaeculi aetates tota veteris Instrumenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moysespraedicanda esse praedixerat, et prophetae. Unde Dominus Judaeis veteris Testamenti litterae frustra adhaerentibus, etgratiam novi spernentibus ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46): scripsit enim de DominoMoyses, et multa figuraliter, et illud apertissime, cum promissum narratAbrahae per Dominum, quia in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae ( Gn, 22, 18); et cum per se ipse dicit filiis Israel, quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis (voir: Dt, 18) [mauvais référencement: Dt, 28] . Cujus praesagii discipulos vox Patris de coelo monuit, cum apparente illisDomino in gloria, inter ipsum Moysem et Eliam in monte sancto, ita intonuitdicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ( Mt, 17, 5) (voir: Mt, 3, 17) . Cum admirabili divinae operationis concordia, primo novi gratia Testamenti invelamine erat veteris abscondita, et nunc sacramenta veteris Testamenti suntper lucem novi revelata, quasi capitellum utriusque columnae quinque estcubitis altum, quia videlicet manifestum est quod in Testamento veteri ejussacramenta, vel in quinque libris legis praesignata, vel in quinque aetatibussunt omnia plenius comprehensa, evangelicae quoque perfectionis est insitagratia; sicque fit ut praedicator quisque egregius sive ad Judaeos, sivemittendus ad gentes, consono divinorum eloquiorum testimonio confirmatis,certam fidei et operis rectitudinem absque errore conservet, noveritque docensproferre de thesauro suo nova et vetera. Non solum autem Testamenta sibi invicem divinorum sacramentorum relationeconsentiunt, sed et omnes qui in eorumdem Testamentorum libris scripticontinentur electi, una fide praediti, eademque sunt ad invicem charitateconnexi. Unde apte de ipsorum capitellorum factura subinfertur: Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum fusile erat ( R3, 7, 17) [mauvais référencement: Ch2, 3] . Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Necnon et quasi catenulas in oracula, et superposuit eas capitibus columnarum ( Ch2, 3, 16). Species namque virtutum et similitudo in capitellis, varietas est virtutumspiritalium in sanctis; de qua Domino canitur in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate ( Ps, 44, 10): hocest, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorumcharismatum; vel certe multiplex contexio catenarum et retis expansiomultifarias electorum personas insinuat; quae cum verbis sanctorumpraedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarumcapitibus superpositae retis e catenulae, miraculum suae connexionis cunctisaspectantibus praebent. Eae etenim catenae miro sibi in vicem sunt opere contextae, quia admirabiliprorsus gratia sancti Spiritus actum est ut vita fidelium et locis, et tempore,et gradu, et conditione, et sexu, et aetate multum secreta ad alterutrum, unaeademque fide ac dilectione sit conjuncta; nam quia haec conjunctio fraternajustorum, et locis et temporibus disjunctorum adunatione fiat doni spiritalis,sequentibus quoque verbis ostenditur, cum de factura capitellorum adjungitur: Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero ( R3, 7, 17). Septenario namque numero Spiritus sancti gratia solet designari, Joanne attestante in Apocalypsi; qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem, et oculos septem ( Ap, 5, 6), mox exponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram ( Ap, 5, 6). Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Dominoloquens, Et requiescet , inquit, super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini ( Es, 11, 2 et Es, 11, 3). Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia Patresutriusque Testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus septiformis, utessent electi, acceperunt. Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella ( R3, 7, 18). Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordoseptemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello, rursum in seipsum quasi circulo facto rediret. Haec figura testamenti in abdito est quare duo sint ordines retiaculorum, cumconstet geminae dilectionis esse virtutem, quando videlicet Deum ex toto corde,et tota anima, tota virtute, et proximum tamquam nos ipsos amarepraecipimur. Sed uterque ordo septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratiaSpiritus sancti potest amari, nec proximus; manet namque sententia veridica,quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex merito nostro, sedper Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi autem charitas Dei, ibi profecto et proximi diffunditur in cordibusfidelium, quia nimirum una sine altera nequaquam valet haberi. Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est undique ingyro circumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recteintelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis: capitella etenimvolumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim, donocharitatis undique probantur esse vestita: nam et in eis quae in Scripturis nonintelligimus, charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum ( R3, 7, 18). Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa grana interiuscircumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico uniusfidei munimine, innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque justi vitam moresque designare, velut plurimauno cortice grana circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritaliuminsignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis vallat custodia. Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyrocircumdata, quia doctores sanctos necesse est vitam fidelium ad memoriamrevocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex partecommunire; ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint,errent. Sicut ergo retiaculorum admiranda connexio unitatem designat fidelium, quaeest in vinculo pacis, ita etiam malogranatum eamdem ipsam typice insinuatunitatem; quae et innumeros per orbem populos, in una fidei catholicae regulacohibet. Vel certe mirabilis retiaculorum concatenatio manifestam omnium fideliumconcordiam demonstrat. Malogranatorum vero positio internas animi virtutes, quae ab aliis nequaquamvideri queunt, exprimit, patientiam videlicet, humilitatem, benignitatem,modestiam et caetera hujuscemodi. Et quasi pulcherrima foris pomorum superficies apparet, sed inclusa intusgranorum copia non apparet, cum pia sanctorum operatio palam cunctisostenditur, sed ea quae intus est, fidei, spei, ac dilectionis, caeterorumqueanimi bonorum gratia non cernitur. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella quae erant supersummitatem malogranatorum, videtur, juxta ordinem operis ipsius, quiamalogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque exeisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliquategerentur. Patetque figura mysterii, quare facta sint retiacula, quibus capitellafuerint malogranatorum annexa: quae ad unam pene significationem, sivepersonarum, sive virtutum pertinent, spiritalium; scimus enim virtutes devirtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videaturDeus deorum in Sion, qua virtute nulla potest major largiri. Unde et Apostolus, Scientes , inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem ( Rm, 5, 3 et Rm, 5, 4). Sed in ipso universali electorum collegio varie sibimet invicem succeduntpersonae justorum, minoresque majorum ac praedecessorum suorum gaudentfideliter adhaerere vestigiis, eorumque dictis sive scriptis, ne forte inerrorem labi possint, inniti. Retiacula ergo super summitatem malogranatorum sunt posita, cum concordiacharitatis perfectis fuerit superadjecta operibus; et cum utroque virtutismunere et operatione videlicet et charitate sanctorum vita clarescit, quasicirculum malogranatorum in capitellis columnae concatenatio retiaculorumsuperaddita comitatur. Et quoniam omnia virtutum dona praesentia ad aeternae gloriam remunerationis,quae per Evangelium nobis est promissa ac ministrata, respiciunt, aptesubjungitur: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opera lilii fabricata erant, in porticu quatuor cubitorum ( R3, 7, 19). Quid per lilia, nisi supernae claritatis patria, atque immortalitatisfloribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos,nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae beatitudinis illiuspromittit, et iter quo ad hanc perveniatur, ostendit? Cum ergo sancti doctorespromissa nobis limina regni coelestis in quatuor sancti Evangelii librisostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitosexhibent. Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuorcubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis aut altitudinis, lectorisutique judicio, utrum in altitudine an in latitudine intelligi debeat, relictumest. Constat autem, absque ulla prorsus dubietate, quia columna quam duodecimcubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat crassitudinis: omnis etenimcirculus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quod in diametro erat decem cubitorum, ut in sequentibuslegitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seudesignet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisiper Evangelium ex optatissima illa vox mundo insonuit, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum ( Mt, 3, 2). Quod vero sequitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae ejus ( R3, 7, 20), retiaculum juxta mensuramcolumnae dicitur, tantae altitudinis quantae erat et columna: cujus tamenaltitudo quanta fuerit, minime narratur. Haec autem capitella, qualiacumque et quantacumque fuerint, non enim mensurameorum aperte Scriptura designat, more liliorum videntur apposita esse. De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec oculus vidit, et caetera, usque diligentibus se. Post lilia etenim quatuor cubitorum, alia sunt apposita capitella, quorumaltitudo quanta fuerit, non dicitur: quia multa quidem de coelesti beatitudinein Evangelio legimus: quod videlicet ibi mundicordes Deum videbunt ( Mt, 5, 8); quod erunt aequales angelis Dei ( Lc, 20, 36); quod non nubent, neque nubentur ( Mt, 22, 30) [mauvais référencement: Lc, 20] , quia nec mori ultra poterunt (voir: Jn, 12) ; quod ubicumque est Christus, et ministri ejus erunt (voir: Jn, 14) ; quod manifestabit seipsum illis quod palam de Patre annuntiavit eis ( Jn, 16, 25); quod gaudium visionis ejus nemo tollet a vobis ( Jn, 16, 22); sed ipsae species horum quae diximus,ipse status et conversatio illius patriae coelestis, quo modo sese habeat,solis eis qui hanc intrare meruerint, ejus civibus patet. Unde bene factura sive altitudo horum capitellorum supra lilium erant, utincomprehensibilis esse terrestribus qualitas coelestis habitationisinsinuetur. De qua tamen hoc minime latet, quod omnes ibi communi felicitate divinaevisionis fruuntur, tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad videndum eumoculos cordis habuerit; qui enim dixit, Omnes timentes Dominum, pusilli cum majoribus (voir: Ap, 19, 5) , ipse dixit, Quia tu reddes unicuique secundum opera ejus ( Rm, 2, 6). Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum; attamen pro distinctaqualitate operum multae sunt mansiones beatorum in una eademque domo Patrisaeterna in coelis. Quod in harum quoque factura columnarum mystice reor esse designatum, cumdicitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper ( R3, 7, 20). Juxta mensuram quippe columnae fiunt capitella desuper, cum sancti doctores,immo omnes electi eorumdem doctorum vestigia sequentes, praemia supernaeretributionis secundum merita piae recipiunt operationis. Retiacula quoque fiunt secundum capitella, quia juxta modum dilectionis quasibi ad invicem in hac vita fraternitatis sancta copulata est, supernorumquoque civium societati, in praesentia sui Conditoris conjungitur incoelis. Verum quod eadem supernorum societas civium, utriusque populi fidelibustribuitur, recte subjungitur, Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi ( R3, 7, 20). Diximus autem malogranata totius sanctae Ecclesiae typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnumquamin aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, utinsinuetur mystice quod utriusque Testamenti populus adunandus in Christo, adaeternae vitae sit introducendus coronam. Cui figurae convenit hoc quod de apostolis post resurrectionem Dominipiscantibus scriptum est, eum ipsum in littore stantem viderent: Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium ( Jn, 21, 8); per ducentos etenim cubitos rete plenum magnis piscibusdiscipuli ad Dominum trahunt, effectum suae resurrectionis in littore jammonstrantem: cum sancti praedicatores et Judaeis et gentibus verbum fideicommittunt, atque utriusque populi electos a fluctibus saeculi praesentisextractos, ad futurae gloriam pacis et immortalitatis perducunt. Et statuit duas columnas in porticum templi. Cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachim ( R3, 7, 21), Firmitas; similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz ( R3, 7, 21), In robore. Dextera columna, ut supra diximus, exprimit figuram doctorum qui primitivamin Hierosolymis instituerunt Ecclesiam; secunda eorum qui ad praedicandumgentibus destinati sunt. Vel certe dextera columna eos significat qui venturum in carne Dominumprophetando praedixerant; secunda illos qui hunc jam venisse et mundum sanguinesuo redemisse testantur. Et apte vocabulo simili ambae censebantur columnae, cum una Firmitas, alteraIn robore dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribusmonstraretur, nostrisque temporibus inertia taciturnitatis notaretur. Ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri atqueappellari volunt, cum nihil in se prorsus firmae Dei ad contemnendas saeculipompas ac desideranda bona invisibilia, nil habeant roboris ad corrigendum, nilindustriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores.
  • Liber 3, Caput 33
    • Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in nomine Domini venit tentare eum in aenigmatibus ( R3, 10, 1). Sicut enim haec regina venit a finibus terrae, idest, India, ut quidam dicunt, audire sapientiam Salominis, ita venit Ecclesiapost multa saecula ad Redemptorem et eruditorem suum, ut post stultitiamerroris, doctrinam perciperet veritatis. Haec est illa regina de qua ad Dominum dicitur, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate ( Ps, 44, 10): id est,diversarum circumdata pretioso decore virtutum; haec enim omnium credentiummater est, quae natos ad mortem regenerat ad salutem, per quam Christus plusrestituit in gratia quam periit in natura, et de Adae transgressoris genereprolem in adoptionem divinae paternitatis assumpsit, et de paradisoexhaeredatos coelo reddidit cives. Haec post Synagogam quidem vocata, sed ante Synagogam promissa; haec enim jamin primo homine praefigurata est: nam sicut ex Adae latere fabricata est Eva,ita ex Christi corpore et vulnere redempta crevit Ecclesia. Ingressa regina Saba Hierusalem, cum multo comitatu et divitiis, cum camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo ( R3, 10, 2). Ergo in figura reginae hujus Ecclesia venit ex gentibus a finibus terrae,imponens finem cupiditatibus vitiisque terrenis, audire sapientiam Salomonis,id est, viri pacifici Domini nostri Jesu Christi, qui fecit utraque unum,solvens inimicitias inter Deum et hominem in carne sua; venit post veteres etprofanas superstitiones audire et discere de fidei illuminatione et judiciofuturo, de animae immortalitate, de spe resurrectionis et gloria. Venit ergo in Hierusalem cum multo comitatu, id est, non jam cum una tantumgente Judaeorum, sicut prius Synagoga solos habuit Hebraeos, sed totius mundigentibus diversisque nationibus. Venit ergo exhibens munera digna Christo, aurum et gemmas pretiosas; et hoccamelis portantibus aromata, id est, ex gentili populo venientibus, qui priusfuerant vitiorum foeditate distorti, et malorum onere curvi, ac peccatorumpravitate deformes; cum his tamquam muneribus regina haec ingreditur adpacificum regem Christum, exhibet secum fidei aurum, puritatis in sensu,pretiosas splendoris gemmas, morum videlicet insignia ornamenta virtutum. Et locuta est ei quae habebat in corde suo ( R3, 10, 2), id est, aperuit ei corsuum, manifestavit ei occultam conscientiam in confessione et poenitudinepraecedentium delictorum. Videamus quid agat haec regina. Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificavit, et cibos mensae ejus, et holocausta quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum ( R3, 10, 4 et R3, 10, 5). Quid erat rationis ut praepotens regina domum, expensas et cibos regiostantopere miraretur? Ergo hoc loco aliqua majora nos oportet inquirere. Vidit ergo Ecclesia ex gentibus congregata sapientiam Christi, id est, postcarnalia instituta gentilium, post humanam et animalem doctrinam philosophorum,accepit intellectum salutis et vitae, inspexit spiritalium mirabilia bonorum,agnovit virum fabricatorem coeli et terrae, ac potentissimum humani generisConditorem. De cujus sapientia dicitur: Omnia in mensura et numero et pondere constituisti ( Sg, 11, 20). Vidit et domum quam aedificaverat, id est, incarnationem hominis, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Vidit et cibos Salomonis, videlicet illos de quibus dicebat, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei ( Jn, 4, 34). Cibus Christi est salus nostra, reficitur coelestibus epulis, profectibusnostris. Cibus ejus sumus, dum acquisiti ab Ecclesia in membra ejus corpusquetransimus; vel cibus ejus altaris sacramenta coelestia de quibus dicitur, Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducabit homo (voir: Jn, 6) . Vidit et holocausta ejus, orationem sine dubio supplicationum mysteria, etobstupuit; ibi vidit inaestimabiles divitias Domini sui. Cum ergo haec sive Ecclesia, sive quaeque anima sancta, cum pervenerit inaeternam Hierusalem, id est, Visionem pacis, et ingressa fuerit beatam requiemet gloriam coelestium promissorum, multo plura et magnificentiora perspicietquam ei sunt in hac vita per sacra eloquia, per prophetas atque apostolosnuntiata; nunc enim tamquam in speculo et in aenigmate, tunc autem oculisvidebit, id est, facie ad faciem; cum, inquam, unaquaeque anima fidelis etsancta in illo saeculo plena bonorum operum fructibus, divinis fueritpraesentata conspectibus, exhibens in se, immenso se ipsam xenium Deo suoproferens, digna coelo et valitura coelum multiplicia munera, gemmasmisericordiae, justitiae margaritas, diversorum ornamenta meritorum, id est,aromata compunctionis, et suave olentis balsama castitatis, praeferens, sicutdixi, aurum infinitum nimis, id est, integrum in se reconsignans proinaestimabile pretium Redemptori, spiritalibus cordis et corporis oblationibusplacitura, ut possit coelestium mirabilibus inserta, vocem propheticaeexsultationis assumere, Introibo in domum tuam cum holocaustis ( Ps, 65, 13); tunc beata et illustris anima inter stupendas Remuneratoris suiconstituta divitias, ineffabilibus reginae hujus verbis uti ad Deum poterit, dicens: Verus est sermo quem audivi in terra mea super sermonibus tuis; majora sunt opera tua quam rumor quem audivi ( R3, 10, 6 et R3, 10, 7). Hoc est dicere: O Domine, de tribulationibus meis magna quidem sperarepraesumpsi, sed majorem percepi veniam manifestam quam cerno, dulcedinismagnitudine cogitationis meae sensum exsuperat remunerationis praemium. Et revera id quod parat Deus diligentibus se fide non comprehenditur, spe nonattingitur, charitate non capitur, desideria et vota transgreditur, acquiripotest, aestimari non potest. Videbit homo merita sua insuspicabili retributionum largitate succrescere,habebit de perceptione fructum, non habebit de satietate fastidium.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 3, Caput 5
    • Regina autem Austri, quae, ab intervallis ultimis excitata veniens, Salomonis audire sapientiam concupivit, jam tunc per illam ventura de gentibus regina desiderans Christum figurabatur. Quae, juxta propheticum os, circumamicta varietate, in vestitu deaurato ( Ps, 44, 10) [mauvais référencement: Ps, 46] , et populi sui et paternae domus oblita, currebat barbara gente, non animo; quae in aperto peregrina, sed in occulto sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum coelesti praemio resurrectionis beata, sed etiam potestate apostolica de Judaeis adulteris judicandis, in ipsius ore judicis digna censetur, quia Christum in Salomone mirata, verum reginae coelestis affectum in imagine mystica Ecclesiae providentis impleverat.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Sicut enim haec regina venit a finibus terrae, id est India, ut quidam dicunt, audire sapientiam Salomonis, ita venit Ecclesia post multa saecula ad Redemptorem, et eruditorem suum, ut de stultitia erroris, doctrinam perciperet veritatis. Haec est illa regina, de qua ad Dominum dicitur : Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato circumamicta varietate ( Ps, 44, 10), id est diversarum circumdata pretioso decore virtutum: haec etiam omnium credentium mater est, quae natos ad mortem, regenerat ad salutem: per quam Christus plus restituit in gratia, quam periit in natura: et Adae transgressoris degenerem prolem in adoptionem divinae paternitatis assumpsit, et de paradiso exhaereditatis, coeli reddidit cives. Haec post synagogam quidem vocata, sed ante synagogam promissa. Haec enim jam in primo homine praefigurata est. Nam sicut ex Adae latere fabricata est Eva: ita ex Christi corpore, et vulnere redempta crevit Ecclesia.