V. 13 :
Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque
transtulit peccatum tuum: non morieris.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 12
Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino.
Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non
morieris.
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini propter verbum
hoc, filius qui natus est tibi morte morietur.
(
S2, 12, 13 et
S2, 12, 14) Hic considerare possumus quantum valet apud Deum humilis et vera poenitentia,si
ex corde fuerit. Nam David nihil aliud dixit, postquam peccatum suum
increpatus a prophetacognovit, nisi uno verbo confessus est, dicens: « Peccavi Domino,
» et statim veniamconsecutus est, teste propheta qui ait:
Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris.
(
S2, 12, 13) Hoc est quod scriptum est: « Si confessus ingemueris, salvus eris. » Et illud:
Nolo mortem peccatoris, sed potius ut convertatur et vivat.
(
Ez, 18) Hinciterum scriptum est:
Peccator, in quacunque die conversus fuerit, omnia peccata ejus in oblivione
erunt coram me.
(
Ez, 33) Sic nimirum Petrus respectus a Domino flevit et peccatum negationis
flendodelevit. Sic latro in momento, in extremitate vitae confitendo Deum,
et peccatum suumcognoscendo, dicens:
Nos digna factis recipimus,
(
Lc, 23, 41) [mauvais référencement: Jn, 13] paradisum promeruit. Sed quia exigente causa David ad medium deducto
in ordine historiae, tantifacinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus
movetur: cur omnipotens Deus eosquos in perpetuum elegit, quos ad bonorum quoque
spiritalium culmen assumit, illaesosa corporalibus vitiis non custodit? Unde quia
satisfieri citius credimus, breviterrespondemus: Nonnulli enim per acceptadona
virtutum, per impensam gratiam bonorumoperum, in superbiae vitium cadunt, sed tamen
quo ceciderant non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam
interius dominatur, etiam exteriussaevire permittitur: ut qui in cogitatione elati
sunt, per carnis luxuriamprosternantur. Scimus autem quia aliquando minus
est, in corporis corruptionem cadere, quamcogitatione tacita ex deliberata elatione
peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur: luxuriam
vero eo magiserubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit
plerumque, ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex apertocasu, malum
culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt, cum prostratiin
minimisgravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui
liberos inter gravioracrediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatos,
nonnunquam malignus spiritus de culpa adculpam trahit, et dum plus percutit, inde
eum
quem ceperat, amittit: atque unde priusvicisse cernitur, inde superatur.
Considerare libet inter munitum gratiae sinum, quando Deus misericordiae favorenos
continet. Ecce qui de virtute se extulit, per vitium ad humilitatem
redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita
dixerim,medicamento vulneratur. Quid enim est virtus, nisi medicamentum? Et
quid est vitium, nisi vulnus? quiaergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille
de vulneremedicamentum, ut quivirtute percutimur, vitio curemur. Sed inter
haec sciendum quod plerique hominum, qui in multis corruunt,
arctiusligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut
concidant, ex alio quoqueligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo
adversario bellum gerat, et si jam se aliquodeliquisse perpendit, saltem ad culpam
protrahi ex culpa pertimescat, ut studiosevitentur vulnera, quibus frequenter
interficit: quia valde rarum est, quod hostisnoster electorum saluti, etiam vulneribus
servit. Erudiendos enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe
tentatorisubjicit,sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne
revelationummagnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus
(voir:
2Co, 12)
.Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati
perirepoterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo
dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli,inde pie perficitur
benignitas Dei: quia adversarius noster ideo obtemperat nutibussupernae gratiae, unde
exercet iram nequissimae voluntatis suae. Sed notandum est, quia ad hoc in
Scriptura sacra virorum talium, id est David etPetri, peccata sunt indita, ut cautela
minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illico et poenitentia
insinuatur et venia, ut spespereuntium sit recuperatio perditorum. De statu
ergo suo, David cadente, nempe superbiat: de lapsu etiam suo, Davidcadente, nemo
desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem modoverbo superbos
premit, quo verbohumiles levat, unamque rem gestam retulit, et diverso modo superbos
quidem adhumilitatis fortitudinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit.
O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum,premendo
tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De majorum nos lapsu
terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper sic nos divina
misericordia superbientes reprimit, et ne addesperationem corruamus fulcit.
Sed requirendum est, si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quidest
quod omnia quae eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt,
postmodumtoleravit? Sed procul dubio Dominus delet illud, sed sine ultione non
deserit: autenimipse hoc homo in poenitentem punit, aut hoc Deus cum homine vindicans
percuTit.Nequaquam igitur peccatum parcitur, quod nullatenus sine vindicta
laxatur. Sic enim David audire post conversionem meruit:
Dominus transtulit peccatum tuum,
(
S2, 12, 13) et tamen multis post cruciatibus afflictus aufugiens, reatum culpae
quamperpetraverat exsolvit. Sic nos salutis vindicta, a culpa primi
parentis exsolvimur, sed tamen reatumejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc
carnaliter obimus: quia delictanostra, sive per nos seu per semetipsum resecat etiam
cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali
afflictione tergere,quas in eis in perpetuum non vult videre.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 12
Postquam enim Nathan propheta increpaverat regem super malo, quod
fecerat,
Dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixit
Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum:
non morieris,
(
S2, 12, 13) etc.
(voir:
Greg, sl)
Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est
quod omnia quae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt,
postmodum toleravit? Sed procul dubio Dominus delictum sine ultione non
deserit. Aut enim ipse homo in se poenitens punit, aut Deus
cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia
nullatenus sine vindicta laxatur. Si enim David audire post
confessionem meruit:
Dominus transtulit peccatum tuum
(
S2, 12, 13), et tamen multis post cruciatibus afflictus, ac fugiens reatum
culpae quam perpetraverat exsolvit, sic nos salutis unda a culpa primi
parentis absolvimur, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti
quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra sive per nos, sive
per semetipsum Dominus resecat, etiam cum relaxat. Ab electis
enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere: quas
in eis perpetuo non vult videri.
Auctor incertus
Liber 2, Caput 8
Et veniens Nathan proposuit similitudinem de divite et paupere: unus
habensoves et boves, alter tantummodo ovem unam; hanc unam ovem pauperi
tulitdives.
Audito hoc David, indignatus ait adversus hominem illum:
Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod
omniaquae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt
postmodum toleravit?Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non
deserit: aut enim ipse hochomo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum
homine vindicans percutit.
Nequaquam igitur peccato parcit, quod nullatenus sine vindicta
dimittit; sicenim David audire post confessionem meruit,
Dominus transtulit peccatum tuum
(
S2, 12, 13); et tamen post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum
culpaequod perpetraverat exsolvit.
Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed tamen
reatumejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus,
quia delictanostra sive per nos sive semetipsum resecat, etiam cum
relaxat; ab electis enimsuis iniquitatum studet maculas temporali
afflictione tergere, quas inperpetuum non vult vindicare.
Quod vero dicit:
Duo homines erant in civitate una
(
S2, 12, 1), Urias et Davidintelligitur.
Et addisce personas.
Pauperculi ovem meliorem dicit, hoc est, uxorem ejus quae adulterata
est,quae de mensa ejus vescebatur, et de calice ejus potabat, et in
gremio ejuscubabat.
Considera pauperem incentiva pietatis habere fulcimina, in divitibus
autemmulta superbia.
Apud pauperes uxor, et ancilla et ministra est, et procreat filios, et
ipsamater et nutrix est; apud divites autem non est ita, sed cum
generaveritfilium, statim eum tradit foris, et pietatis insignia
abscindit superbia.
Erubescit fieri nutrix, quae facta est mater.
Ovis ergo in gremio ejus cubabat.
Auxit parabolam narratione pietatis.
Venit ergo peregrinus homo ad regem illum.
Quis itaque est peregrinus? Concupiscentia videlicet. Ut ergo
illiusostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam nominavit;
numquam enimalienas nuptias dissipavit, neque iniquis conspexit oculis,
sed percussus inilla muliere perdidit castitatem, quia paululum se
reddiderat remissioremsecuritate pacis.
Venit peregrinus, iniqua et agrestis concupiscentia ad illum divitem;
venitet ille, accepit non de gregibus suis vel armentis, ut peregrino
pararetepulas, sed misit et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus
cubabat, et demensa edebat.
Haec igitur cum audisset David,
iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad
Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit
hoc; ovem reddet in quadruplum
(
S2, 12, 5 et
S2, 12, 6), et ipse gladio punietur.
O judicii super effluentem justitiam! Non enim erat illa amoris fibra,
utjuste non diceret.
Jubet quidem in quadruplum secundum legem, lex enim praecepit furentem
quadrupli restitutione vinciri; iste autem et legem est praeter
gressus.
Jubet quidem et ipsum interimi, et in quadruplum obnoxium
detineri.
Prompsit itaque sententiam, et judicium elimatum.
Cum hoc audisset propheta, jactat omnem umbram imaginis, et in medium
profertgladium, cum fiducia dicit:
Tu es
(
S2, 12, 7), rex, qui hoc opus fecisti.
O sectura non gladio secans sensum doloris, sed compendio accusationis!
Cumenim oportuit, occultavit narrationem: cum vero tempus invenit,
statimpercussit et abscidit, sine grandi plagae vulnere, hoc solummodo
dicens:
Tu es
(
S2, 12, 7), rex.
At ille velociter ad conscientiam rediens, tamquam fidelis et idoneus
servus,culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino,
et propheta respondit:
Et Dominus transtulit peccatum tuum
(
S2, 12, 13). Velox confessio,velocior medicina.
Facto peccavit, verbo poenituit.
Annuit Deus, et correctio facta est; vulnus apparuit, et
sanitasrediit.
Sed non fuit his propheta contentus: nam post correctionem,
postpoenitentiam, post peccatorum absolutionem, psalmum eam ob causam
scripsit; itaut etiam posterae generationi fiat illius passio medicina,
et illius naufragiumsit aliis portus, et quibus ille vulneratus est et
emendavit, alii in iisdemincidentibus ipsa possint uti medicina et
emendatione sanari.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
His ita gestis, misit Dominus Nathan ad David. Veniens Nathan proposuit similitudinem
de
divite et paupere:
Unus habens oves, et boves, alter tantummodo ovem unam: hanc unam ovem pauperis
tulit dives. Audito David indignatus ait adversus hominem illum: vivit Dominus quoniam
filius mortis est vir qui fecit hoc. Dixit autem Nathan ad David: tu es ille vir.
Et dixit
David ad Nathan: peccavi Domino: dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit
peccatum tuum, non morieris
(
S2, 12, 1,
S2, 12, 2,
S2, 12, 3,
S2, 12, 5,
S2, 12, 7 et
S2, 12, 13). Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de
eodem peccato per Prophetam Domini dicta sunt, postmodum toleravit? sed procul dubio
Dominus
delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut
hoc Deus
cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur: quia nullatenus
sine
vindicta laxatur. Sic David audire post confessionem meruit:
Dominus transtulit peccatum
(
S2, 12, 13), et tamen multis post cruciatibus afflictus, ac fugiens reatum culpae quam
perpetraverat, exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed
tamen
reatum ejusdem culpae diluentis absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta
nostra,
sive per nos, seu per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis
iniquitatum
maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult vindicari.
Liber 2, Caput 3
Quod vero dicit,
duo homines erant in civitate una
(
S2, 12, 1): Urias, et David intelligitur, et addisce personas. Pauperculi ovem mulierem
dicit: hoc est uxorem ejus, quae adulterata est, quae de mensa ejus vescebatur, et
de calice
ejus potabat, et in gremio ejus cubabat. Considera pauperem, incentiva pietatis habere:
in
divitibus autem fulcimina multa, superbiam: apud pauperes uxor, et ancilla, et ministra
est:
et procreat filios, et ipsa mater, et nutrix est: apud divites autem non est ita.
Sed cum
generavit filium, statim eum tradit foris: et pietatis insignia abscidit superbia.
Erubescit
fieri nutrix, quae facta est mater. Quomodo ergo in gremio ejus cubabat? Auxit parabolam
narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus?
concupiscentia videlicet. Ut ergo illius ostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam
nominavit. Nunquam enim alienas nuptias dissipavit: neque iniquis conspexit oculis,
sed
percussus in illa muliere perdidit castitatem: quia paululum remissiorem se reddiderat
securitate pacis. Venit peregrinus; iniqua, et agrestis concupiscentia: ad illum divitem
venit. Ille non accepit de gregibus, aut armentis suis, ut peregrino pararet epulas,
sed misit
et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubitabat, et de mensa edebat. Cum haec
igitur
audisset rex David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan:
Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir ille qui fecit hoc. Ovem reddet in
quadruplum, et ipse gladio punietur
(
S2, 12, 5,
S2, 12, 6 et
S2, 12, 9). O judicii supereffluentem justitiam! non erat amoris fibra, ut juste non diceret.
Jubet quidem in quadruplum secundum legem: lex enim praecipit furantem quadrupli restitutione
vinciri:
(voir:
Ex, 22, 1)
iste autem, et legem est praetergressus; jubet siquidem et ipsum interimi, et
quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium eliminatum.
Cum hoc
audisset Propheta, jactabat omnem umbram imaginis, et in medium profert gladium, et
cum
fiducia dicit: Tu es Rex, qui hoc opus fecisti. O secure, non gladio secans sensum
doloris, sed in compendio accusationis. Cum hoc oportuit, occultavit narrationem:
cum vero
tempus invenit, statim percussit et abscidit sine grandi plagae vulnere, sed hoc solummodo
dicens: tu es Rex: at ille velociter ad conscientiam rediens, tanquam fidelis et
idoneus servus, culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et Propheta
respondit:
Dominus transtulit peccatum tuum
(
S2, 12, 13). Velox confessio: velocior medicina: facto peccavit: verbo poenituit: annuit Deus:
et
correptio facta est; vulnus aperuit et sanitas redit; sed non fuit his Propheta contentus,
nam
post correptionem, post poenitentiam, post emendationem, post peccatorum absolutionem,
psalmum
ob hanc causam conseripsit, ita ut etiam posterae generationis fiat illius passio,
medicina;
ut illius naufragium sit aliis portus: et quibus ille vulneratus, emendavit, alii
in iisdem
incidentes; ipsa possint uti medicina, et emendatione sanari.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis