V. 31 :
populum quoque eius adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta:
divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus
filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Ierusalem.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 12
Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum
Rabath.
Cumque dimicasset, cepit eam et tulit diadema regis eorum de capite ejus
pondo auri talentum,
(
S2, 12, 29 et
S2, 12, 30) etc. In Paralipomenon libro ita habetur:
Tulit, inquit, David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri
pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque diadema inde.
(
Ch1, 20) Melchom quippe non est nomen proprium regis, sed idolum fuit: et interpretatur
rex eorum. Cujus diadematis aurum et gemmas conflasse et purgasse
diciturDavid secundum legem, fecisse sibi diadema quod hic positum super caput ejus
dicitur:
Sed et praedam civitatis asportavit multam valde.
Populum quoque ejus adducens servavit, et circumegit super eos ferrata
carpenta.
Divisitque cultris et transduxit in typo laterum.
(
S2, 12, 30 et
S2, 12, 31) Id est serravit ferratis carpentis corpora hominum, et divisit cultris
ferreis,sicut lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur. VIctoria
autem haecDavid in Ammonitis, quam dux suus bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit,
quidsignificat nisi regis nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David
contrahostes bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum, contra mundi potentes,
scutumfidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli ad regem
Christum solummodo defertur: quiaipsi omnis potestas, et potentia regni
ascribitur. « Deus est enim, secundum Apostolum, qui operatur in nobis et
velle et perficere,et ipse triumphat nos semper in Christo Jesu. » Coronam ergo regis
populi hostilisDavid de capite tulit, et sibi diadema inde formavit, cum Redemptor
noster excontraria potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum
paravit. Quae autem melius corona David intelligitur, quam conventus populi
catholici? quaecaput nostrum, regem videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit
et digneconversans decenter coronat? omnis enim sanctorum labor, et certamen atque
victoria,ad honorem coelestis regis refertur, quia ipse est cui
omne genu flectitur, coelestium et terrestrium, atque infernorum: et omnis
lingua confitetur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
(
Ph, 2) Rabath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur,
cujusmeminit etJeremias propheta
(voir:
Jr, 49)
, interpretatur ergo Rabath multi: et Salvator in Evangelio dicit:
Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac
et Jacob in regno coelorum.
(
Mt, 8, 11) [mauvais référencement: Mc, 9] Verum juxta historiam hinc Verba dierum ita narrant:
Manubias quoque urbis plurimas tulit: populum autem qui erat in ea eduxit,
et fecit super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire: ita ut
dissecarentur et contererentur.
(
Ch1, 20) Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni
populoin Jerusalem. Idcirco ista subnectere curavi, ut historiam lucidius
propalarem.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 12
Sed et praedam civitatis asportavit multam valde.
Populumque ejus, adducens serravit, et circumegit
super eos ferrata carpenta; divisitque cultris, et
transduxit in typo laterum. Sic fecit universis
civitatibus filiorum Ammon,
(
S2, 12, 30 et
S2, 12, 31) etc. Hinc Verba Dierum ita narrant:
Manubias quoque urbis plurimas tulit.
Populum autem qui erat in ea, eduxit; et fecit
super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire,
ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit
David cunctis urbibus filiorum Ammon; et reversus est cum
omni populo in Jerusalem.
(
Ch1, 20) Serravit enim eos ferratis carpentis, et divisit cultris, sicut
lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur.
Victoria autem haec David in Ammonitis, quam dux suus
bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit, quid significat, nisi regis
nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David contra hostes
bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum contra mundi potentes
scutum fidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli
ad regem Christum solum modo defertur, quia ipsi omnis potestas et
potentia regni ascribitur: « Deus est enim, secundum Apostolum, qui
operatur in nobis et velle et perficere
(voir:
Ph, 2)
; et ipse triumphat nos semper in Christo Jesu
(voir:
2Co, 2)
. » Coronam ergo regis populi hostilis David de capite tulit, et
sibimet diadema inde formavit, cum Redemptor noster ex contraria
potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit.
Quae autem melius corona veri David intelligitur, quam
conventus populi catholici, quae caput nostrum, regem videlicet
Christum, corde credulo nobiliter ambit, et digne conversans decenter
coronat? Omnis enim sanctorum labor et certamen atque victoria ad
honorem coelestis regis refertur, quia ipse est
cui omne genu coelestium et terrestrium atque infernorum
flectitur, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in
gloria est Dei Patris.
(
Ph, 2) Rabbath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia
vocatur, cujus meminit et Jeremias propheta
(voir:
Jr, 49)
. Interpretatur ergo Rabbath multi. Et
Salvator in Evangelio dicit:
Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum
Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum.
(
Mt, 8, 11) [mauvais référencement: Mt, 8]
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 12
Populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos
ferrata carpenta, divisitque cultris et transduxit in typo
laterum
(
S2, 12, 31).
Serravit enim eos ferratis carpentis, et divisit cultris, sicut lateres
dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)