V. 19 :
Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et
sic latuit res.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 2, v. 135. 136. :
Dat mulier ptisanas super os putei quasi siccet,
In puteo Ionathas Achimaasque latet.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 16
Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et
consurgens persequar David hac nocte.
(
S2, 17, 1) Achitophel, qui adversus David pessimum dedit consilium, Judae
proditorisgestavit personam, qui Judaeis adversus Christum dedit consilium
proditionis. Achitophel quippe interpretatur ruina fratris, quod
ipsi Judae proditoriprocul dubio congruit: qui ruina exstititillius qui dignatus est
dicere:
Narrabo nomen tuum fratribus meis.
(
Ps, 21, 23) [mauvais référencement: Ps, 21] Qui et disposita domo sua, postea suspendio interiit. Hoc et Judas
in Evangelio similiter, ut Achitophel fecisse legitur. Hinc sequitur
qualiter Jonathas et Achimaas ad explorandum consilium Absalom, etDavid renuntiandum,
derelicti sunt, et fugientes declinaverunt in
domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et
descenderunt in eum.
Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei quasi siccans
ptisanas, et sic res latuit.
(
S2, 17, 18 et
S2, 17, 19) Significant autem isti duo juvenes, Jonathas videlicet, quiinterpretatur
columbae donum, et Achimaas, frater meus, eos qui per
gratiamsancti Spiritus renati, et in numero fratrum sunt ascripti. Qui
recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere quaerunt. Hi
ergo stabant juxta fontem Rogel, qui interpretatur tristis vel
deorsum, cum tristitiam et despectum in hoc mundo appetunt habere,
proptercoelestis regni desiderium. Declinant ergo concito gradu fugientes
in domum cujusdam viri in Bahurim, qui locus interpretatur electus
sive juvenis, cumadolescentiae tempora in memoriam reducunt.
Descendunt in puteum qui erat in vestibulo, cum patientiae se humiliter subjiciuntquae
cunctis necessaria est, ante finem scilicet praesentis vitae. Expandit
mulier velamen super os putei, cum Ecclesiaprecum assiduitate delictajuventutis et
ignorantiae suorum filiorum abscondere certat quasi siccans ptisanas,cum carnis
lasciviam per continentiae rigorem constringit. Sic et res latet
transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatemprecum in compunctione
lacrymarum, et per castigationem corporis omnia delictaabsconduntur, ac homines a
persecutione antiqui hostis protecti liberantur.
Cumque venisset David in castra Sochi filius Naahas de Rabath filiorum
Ammon, et Machir filius Amihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
obtulerunt ei stratoria et tapetia,
(
S2, 17, 27 et
S2, 17, 28) etc. Castra ubi venit David Hebraice Manaim leguntur, sicut
supra innuimus,hic est locus ubi obvii fuerunt Jacob angeli Dei, sicut in Genesi
legitur. Unde scriptumest:
Vocavit Jacob nomen loci Manaim,
(
Gn, 32, 30) [mauvais référencement: Gn, 32] id est castra. Sobi namque quievit ibi cum muneribus, ad David,
filius fuit Nahas regis, cum quopugnavit Saul: quo mortuo, dixit David: Faciam
misericordiam cum Ammon sicut fecitpater ejus Nahas mecum. Interempto vero
a David Ammon, qui ei inde calvandis servis suis injurias fecerat,constitutus est
ab
eodem David, in loco fratris sui Sobi. Caeterum spiritaliter obsequium
ejus, vel caeterorum Galilaeorum David, delatum,fidem praetendebat populi gentium
in
Dominum Jesum Christum. Nam sicut David persecutionem declinans filii sui
ab Hierusalem recessit, atque aGalilaeis benigne susceptus est: sic nimirum Dominus
Jesus Christus ob impietatemJudaeos deserens, a populo gentiumsusceptus est: qui
multos fidelium varietatevirtutum et doctrinarum ornatos contulit
Domino.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 17
Caeterum autem secundum allegoriam considerari oportet quid illud
significet quod parricida filius Absalom patrem insequitur.
Primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de
victoria, quia sciebat impium perire, quem etiam flevit ille magno
luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur enim
fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et alibi
scriptum est de populo Jerusalem, Domino dicente:
Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt
me.
(
Es, 1) Filius ergo ejus impius tropice accipi potest Judaicus populus,
qui eum tradidit. Absalom autem (sicut ante jam dictum est)
intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia,
quemadmodum possit intelligi patris pax, qui patrem bello est
persecutus? Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom
esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cujus
facie Christus fugit, quando patiendo eam deserens, in gentibus per
fidem secessit. Alii Absalom Judam proditorem accipiunt, quem
tanta et admiranda patientia Christus pertulit, tanquam ejus
cogitationes ignoraret, cum adhibuit in convivium, in quo corporis et
sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit.
Quod denique in ipsa traditione et osculum accepit, bene
intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam
sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo
Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non
habuit; Achitophel igitur, qui recedens a David, ad Absalom
transmigravit, haereticos significat, qui, recedentes a tramite
veritatis, se sociant hosti antiquo, et subsequuntur errorem.
Interpretatur autem Achitophel frater meus cadens;
Gilonites vero, transmigravit, contra quos Propheta increpans
dicit:
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in
montem, sicut passer,
(
Ps, 10, 2) [mauvais référencement: Ps, 10] etc. Et merito tales laqueo doli atque malitiae suae vitam
propriam finiunt, qui alienam pravis suasionibus corrumpere satagebant,
sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena,
vitae David insidiatus est. Unde scriptum est:
Qui fodit foveam, incidit in eam.
(
Si, 27) Et: « In insidiis suis capientur iniqui. » Chusai vero Arachites,
antiquus amicus David, significat credentes ex gentibus, qui licet cum
Absalom aliquando visi sunt, tamen pravis ejus operibus non
communicantes, nec Achitophel iniquis suggestionibus unquam
consentientes, sed cum David fideliter permanserunt. Interpretatur autem
Chusai Aethiops; Arachites, longitudo mea. Hinc quoque
in Propheta scriptum est:
Vertit Aethiops pellem suam.
(
Jr, 13) Et in Psalmo:
Aethiopia, inquit, festinet manus ejus dare Deo.
(
Ps, 67, 31) [mauvais référencement: Ps, 47] Quia gentilis populus postquam se nigredine peccatorum exuit,
nunquam a tergo Domini recessit. Quod autem concubinas David,
quas ipse ad custodiendam domum dimisit, stuprando corrupit, significat
quod apostata angelus quosdam, qui videntur regere et custodire populum
Dei, haeretica pravitate seducendo decipit. Ad quas tamen
David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta praebet.
Ipsae quoque in viduitate viventes clausae sunt usque ad diem
mortis suae. Quia cum haeretici, a via veritatis oberrantes,
denuo ad eam redire dissimulant, non sunt digni cohabitatione Christi,
sed clausi, id est, separati erunt, a consortio ejus alieni.
Ille tamen,
qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos,
(
Mt, 5, 45) [mauvais référencement: Mt, 5] non renuit beneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere,
ut per collata beneficia occasionem tribuat convertendi.
Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compunctus
sancto desiderio de imis ad summa vehi supernae contemplationis penna
sustinet, sanctorum praecedentium patrum gesta ante mentis oculos ponat,
atque in eorum se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti
titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat; vel
donorum praecedentium consolatione restinguat; vel etiam imitatione (ut
dictum est) patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est
ut (sicut proposuimus) exemplis evidentioribus approbemus. Ut
enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno
intelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtutem
patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat, quem
cum Semei tot conviciis urgeret, et armati proceres ulcisci
contenderent, ait:
Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, ut
maledicat. Dominus enim praecepit ei ut
malediceret David. Et quis est qui audeat dicere,
quare sic fecerit?
(
S2, 16, 10) Et paulo post:
Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini,
si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi
bonum pro maledictione hac die hodierna
(
S2, 16, 11 et
S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia pro perpetrato Bersabeae
scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum
quod perpetravit, et aequanimiter pertulit, quod audivit, et
contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se
purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata
convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata
recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur,
dum in actione nostra conspicimus quia pejus est quod meremur.
Sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, qua
rum interventu, Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur.
Quod autem Jonathas, qui interpretatur columbae
donum, et Achimaas, qui interpretatur frater meus
quis, qui ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum
decreti, fugientes Absalom, declinaverunt in domum cujusdam viri in
Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum,
Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei, quasi
siccans ptisanas, et sic res latuit
(
S2, 17, 19), non sine mysterio esse credendum est. Quid
significant isti duo juvenes, Jonathan videlicet et Achimaas, nisi eos
qui per gratiam sancti Spiritus renati, et in numero fratrum ascripti
sunt? qui recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere
quaerunt. Hi ergo stabant juxta fontem Rogel, qui
interpretatur tristis vel deorsum, cum luctum et
despectum in hoc mundo appetunt habere, propter coelestis regni
desiderium. « Declinant ergo concito gradu fugientes in domo
cujusdam viri in Bahurim (qui locus interpretatur electus, sive
juvenis ), cum adolescentiae tempora in memoriam reducunt.
Descendunt in puteum, qui erant in vestibulo, » cum
poenitentiae se humiliter subjiciunt, quae cunctis necessaria est in hoc
tempore, ante finem scilicet praesentis vitae.
Et expandit
mulier
velamen super os putei
(
S2, 17, 19), cum Ecclesia precum assiduitate delicta juventutis et
ignorantiae suorum filiorum abscondere certat.
Quasi siccans ptisanas
(
S2, 17, 19), cum carnis lasciviam per continentiae rigorem stringit.
Et sic res latet
(
S2, 17, 19), transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatem
precum in compunctione lacrymarum, et per castigationem corporis omnia
delicta absconduntur, ac homines a persecutione antiqui hostis protecti
liberantur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)