Liber Secundus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 11 : Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam: quanto magis nunc filius Iemini? Dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini:

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 17
    • Caeterum autem secundum allegoriam considerari oportet quid illud significet quod parricida filius Absalom patrem insequitur. Primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de victoria, quia sciebat impium perire, quem etiam flevit ille magno luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et alibi scriptum est de populo Jerusalem, Domino dicente: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. ( Es, 1) Filius ergo ejus impius tropice accipi potest Judaicus populus, qui eum tradidit. Absalom autem (sicut ante jam dictum est) intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum possit intelligi patris pax, qui patrem bello est persecutus? Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cujus facie Christus fugit, quando patiendo eam deserens, in gentibus per fidem secessit. Alii Absalom Judam proditorem accipiunt, quem tanta et admiranda patientia Christus pertulit, tanquam ejus cogitationes ignoraret, cum adhibuit in convivium, in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit. Quod denique in ipsa traditione et osculum accepit, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit; Achitophel igitur, qui recedens a David, ad Absalom transmigravit, haereticos significat, qui, recedentes a tramite veritatis, se sociant hosti antiquo, et subsequuntur errorem. Interpretatur autem Achitophel frater meus cadens; Gilonites vero, transmigravit, contra quos Propheta increpans dicit: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem, sicut passer, ( Ps, 10, 2) [mauvais référencement: Ps, 10] etc. Et merito tales laqueo doli atque malitiae suae vitam propriam finiunt, qui alienam pravis suasionibus corrumpere satagebant, sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena, vitae David insidiatus est. Unde scriptum est: Qui fodit foveam, incidit in eam. ( Si, 27) Et: « In insidiis suis capientur iniqui. » Chusai vero Arachites, antiquus amicus David, significat credentes ex gentibus, qui licet cum Absalom aliquando visi sunt, tamen pravis ejus operibus non communicantes, nec Achitophel iniquis suggestionibus unquam consentientes, sed cum David fideliter permanserunt. Interpretatur autem Chusai Aethiops; Arachites, longitudo mea. Hinc quoque in Propheta scriptum est: Vertit Aethiops pellem suam. ( Jr, 13) Et in Psalmo: Aethiopia, inquit, festinet manus ejus dare Deo. ( Ps, 67, 31) [mauvais référencement: Ps, 47] Quia gentilis populus postquam se nigredine peccatorum exuit, nunquam a tergo Domini recessit. Quod autem concubinas David, quas ipse ad custodiendam domum dimisit, stuprando corrupit, significat quod apostata angelus quosdam, qui videntur regere et custodire populum Dei, haeretica pravitate seducendo decipit. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta praebet. Ipsae quoque in viduitate viventes clausae sunt usque ad diem mortis suae. Quia cum haeretici, a via veritatis oberrantes, denuo ad eam redire dissimulant, non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi, id est, separati erunt, a consortio ejus alieni. Ille tamen, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, ( Mt, 5, 45) [mauvais référencement: Mt, 5] non renuit beneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere, ut per collata beneficia occasionem tribuat convertendi. Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compunctus sancto desiderio de imis ad summa vehi supernae contemplationis penna sustinet, sanctorum praecedentium patrum gesta ante mentis oculos ponat, atque in eorum se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat; vel donorum praecedentium consolatione restinguat; vel etiam imitatione (ut dictum est) patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est ut (sicut proposuimus) exemplis evidentioribus approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat, quem cum Semei tot conviciis urgeret, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat. Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit? ( S2, 16, 10) Et paulo post: Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac die hodierna ( S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia pro perpetrato Bersabeae scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit, quod audivit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus quia pejus est quod meremur. Sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, qua rum interventu, Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur. Quod autem Jonathas, qui interpretatur columbae donum, et Achimaas, qui interpretatur frater meus quis, qui ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti, fugientes Absalom, declinaverunt in domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum, Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas, et sic res latuit ( S2, 17, 19), non sine mysterio esse credendum est. Quid significant isti duo juvenes, Jonathan videlicet et Achimaas, nisi eos qui per gratiam sancti Spiritus renati, et in numero fratrum ascripti sunt? qui recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere quaerunt. Hi ergo stabant juxta fontem Rogel, qui interpretatur tristis vel deorsum, cum luctum et despectum in hoc mundo appetunt habere, propter coelestis regni desiderium. « Declinant ergo concito gradu fugientes in domo cujusdam viri in Bahurim (qui locus interpretatur electus, sive juvenis ), cum adolescentiae tempora in memoriam reducunt. Descendunt in puteum, qui erant in vestibulo, » cum poenitentiae se humiliter subjiciunt, quae cunctis necessaria est in hoc tempore, ante finem scilicet praesentis vitae. Et expandit mulier velamen super os putei ( S2, 17, 19), cum Ecclesia precum assiduitate delicta juventutis et ignorantiae suorum filiorum abscondere certat. Quasi siccans ptisanas ( S2, 17, 19), cum carnis lasciviam per continentiae rigorem stringit. Et sic res latet ( S2, 17, 19), transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatem precum in compunctione lacrymarum, et per castigationem corporis omnia delicta absconduntur, ac homines a persecutione antiqui hostis protecti liberantur.

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 9
    • Fugiens David Absalom filium suum, nudisque pedibus incedens, transgressusest torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Baurim;et ecce egressus Semei, filius Gera, de cognatione domus Saul, mittens lapidesmaledicebat regem dicens: Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial ( S2, 16, 7). Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, et sanctodesiderio de imis ad summa supernae contemplationis penna festinat, haec gestabeati David et aliorum sanctorum praecedentium patrum, ubi aliquid injusteperpessi sunt, ante mentis oculos ponat; atque in eis se imitatione exercendoproficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorummemoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione restinguat, vel etiamimitatione, ut dictum est, patrum praecedentium retundat, quod necesse est, ut,sicut proposuimus, exemplis evidentioribus approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in unointelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtute patientiamservare non sufficit, David factum ad memoriam reducat. Qui cum a Semei tot conviciis urgeretur, et armati proceres ulciscicontenderent, ait: Et paulo post: Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna ( S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat quia pro perpetrato Bersabeae scelere,exsurgentem contra se filium, fugiens reduxit ad animum, malum quodperpetravit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit,quibus se purgari sibique misereri posse judicavit; tunc enim illata conviciabene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus; levequippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione concipimus, quia pejusest quod meremur, sicque fit ut potius contumeliis gratia quam ira debeatur,quarum interventu Deo judice poena gravior declinari posse confiditur. Illud vero quid significet, quod parricida filius Absalon patrem insequens,primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de victoria; quiaspiciebat impium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deploravit exitumparricidae; scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii,et quoniam scriptum est de populo Hierusalem: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem contemnenter spreverunt me ( Es, 1, 2); filius ipsiussignificatur tropice, id est, populus Judaicus, qui eum tradidit. Absalonautem, sicut quidam interpretantur, intelligitur Patris pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum patris pax possit intelligi, quipatrem bello persecutus est. Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt, inspiciunt Absalon esseHierusalem: quia etiam et ipsa, Pax interpretatur, a cujus facie Christusfugit, quando eam patiendo deserens in gentibus per fidem successit. Alii Absalon, Judam traditorem accipiunt, quem tanta et tam miranda patientiaChristus pertulit tamquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret, cumadhibuit convivio, in quo corporis et sanguinis sui figuram discipuliscommendavit, et tradidit. Quod denique et in ipsa traditione osculum accepit, bene intelligi Christumpacem exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationisinterno bello vastaretur. Et ideo Absalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille nonhabuit. Sed fortasse quis dicet: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multasuxores habuisse et concubinas scribitur, cum has res Christus et horrescat etdamnet? Hoc enim in prophetia fiebat; multae enim uxores David multarum gentiumet nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungerentur;concubinae vero ejus significant haereticorum Ecclesias, quae sub Christinominis titulo se manere gloriantur; sed quia propter carnalia lucra Christumsectantur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores vel concubinas crimen est, quiajam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur;at nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur. Percusso Absalon cum rediisset David in Hierusalem, dixit Amasae utcongregaret omnes viros Juda in diem tertium, et constitueret eum principem proJoab, qui moratus extra placitum, praecepit David Joab et Abisai ut irent etapprehenderent Siba filium Bochri; cumque venisset Joab in Gabaon, Joab tenuit manu dextra mentum Amasae, quasi osculans eum, percussit eum in latere, et mortuus est ( S2, 20, 9 et S2, 20, 10). Quid est quod Joab Amasae mentum manu dextra tenuit, et sinistram ad gladiumlatenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur intelligi?dextra namque manu tenere, est quasi ex benignitate blandiri; sed sinistram adgladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Fugiens David Absalon filium suum, nudisque pedibus incedens transgressus est torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Bahurim. Ecce egressus Semei, filius Gera de cognatione domus Saul, mittens lapides, maledicebat Regem dicens: egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial ( S2, 13, 37, S2, 15, 23, S2, 15, 30, S2, 16, 5, S2, 16, 6 et S2, 16, 7) [mauvais référencement: S2, 16] . Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, sancto desiderio de imis ad summa evehi, supernae contemplationis penna festinat, haec beati regis David, et aliorum sanctorum praecedentium Patrum gesta, ubi aliquid injuste perpessi sunt, ante mentis oculos ponat, atque in eis se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione restringat, vel etiam imitatione, ut dictum est, Patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est ut, sicut proposuimus exemplis evidentioribus, approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat: quisquis verborum contumeliis pressus cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat: quia cum Semei conviciis urgeretur, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei, ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecit? ( S2, 16, 10) Et paulo post: Dimitte eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam: et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna ( S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia perpetrato Bersabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum, malum, quod perpetravit, et contumeliosa verba, non tam convicia, quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia pejus est, quod meremur: sicque fit, ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur.