V. 37 :
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David
filium suum cunctis diebus.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 13
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud, regem Gessur,
(
S2, 13, 37) etc., usquequo ait:
Cessavitque David rex persequi Absalom, eo quod consolatus super Amnon
interitu.
(
S2, 13, 38) Tradunt enim Hebraei, sicut a quibusdam didici, quod Tholomai pater fuit
Maachamatris Absalom, quam David in praelio cepit, et Caesareae, ut inquiunt,
unguibuspraecisis secundum legem, accepit uxorem, et ex ea genuit Thamar et Absalom;
et ideoad eum fugisse perhibent. Nam quod sequitur:
Cessavitque David persequi Absalom,
(
S2, 13, 38) in Hebraeo, ut iidem Hebraei ferunt, legitur: « Cessavit itaque rex exire, »
idest voluisse idem David exire ut reduceret Absalom, sedpertractans in corde suo,
quodquoties eum videret, toties dolorem mortis Amnon ei ad memoriam reduceret:
idcircocessasse dicitur exire post Absalom, subauditur ut eum ad propria
revocaret. Illud etiam quod subinfertur:
Consolatus est David super Amnon interitu,
(
S2, 13, 38) ita intelligi volunt, videlicet postquam noluit exire post Absalom, utreduceret
eum et videretur ab eo, coepit consolari super morte Amnon. Quandiu enim
putabatur reduci Absalom, ut videretur a David, semper mors Amnonfilii sui animo ejus
occurrebat: sive consolatus est super ejus interitu, sicut nobisvidetur, eo quod
noverit eum flagitiosum et dignum morte, meritoque perisse.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 13
Porro Absalon fugiens, abiit ad Tolmai, filium Ammiud, regem
Gessur,
(
S2, 13, 37) etc.
(voir:
Hebr, sl)
Tolmai pater fuit Maacha matris Absalon, quam dicunt Hebraei a
David in praelio captam, et caesarie et unguibus praescisis, secundum
legem eam uxorem sibi David sociasse
(voir:
Dt, 21)
, et ex ea generasse Thamar et Absalon.
Liber 2, Caput 13
Cessavit itaque David rex persequi Absalon
(
S2, 13, 37). In Hebraeo legitur:
Cessavit itaque rex exire post Absalon.
(
Hebr, sl) Voluisse idem David exire perhibetur, ut reduceret Absalon; sed
pertractans in corde suo quod quotiens eum videret, totiens dolorem
mortis Ammon ei ad memoriam reduceret, idcirco cessasse dicitur exire
post Absalon, subauditur, ut eum ad propria revocaret. Quod
vero ait,
eo quod consolatus esset super Ammon interitu
(
S2, 13, 37), intelligendum est quia postquam voluit exire post Absalon ut
reduceret eum, et videretur ab eo, coepit consolari super mortem Ammon.
Quandiu enim putabatur idem Absalon reduci, ut videretur ab
eo, semper mors Ammon filii sui animo ejus occurrebat. Sive
aliter consolatus fuisse super Ammon interitu dicitur, eo quod noverat
eum flagitiosum et dignum morte, meritoque periisse.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 13
Porro Absalon fugiens abiit ad Tholmai filium Amibur [Ms. Amui] regem
Gessur
(
S2, 13, 37).
Tholmai pater fuit Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebraei a David in
praelio captam
(voir:
Dt, 21)
, et caesarie et unguibus praecisis, secundum legem eam uxorem sibi David
sociasse: et ex ea generasse Thamar et Absalom.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
Fugiens David Absalon filium suum, nudisque pedibus incedens transgressus est
torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Bahurim. Ecce egressus
Semei, filius Gera de cognatione domus Saul, mittens lapides, maledicebat Regem dicens:
egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial
(
S2, 13, 37,
S2, 15, 23,
S2, 15, 30,
S2, 16, 5,
S2, 16, 6 et
S2, 16, 7) [mauvais référencement: S2, 16]
. Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, sancto desiderio de
imis ad summa evehi, supernae contemplationis penna festinat, haec beati regis David,
et
aliorum sanctorum praecedentium Patrum gesta, ubi aliquid injuste perpessi sunt, ante
mentis
oculos ponat, atque in eis se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti
titillat ex
vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione
restringat, vel etiam imitatione, ut dictum est, Patrum praecedentium provocetur ad
melius.
Quod necesse est ut, sicut proposuimus exemplis evidentioribus, approbemus. Ut enim
unum de
multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat: quisquis verborum
contumeliis pressus cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad
memoriam
reducat: quia cum Semei conviciis urgeretur, et armati proceres ulcisci contenderent,
ait:
Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim
praecepit ei, ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecit?
(
S2, 16, 10) Et paulo post:
Dimitte eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus
afflictionem meam: et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna
(
S2, 16, 11 et
S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia perpetrato Bersabee scelere, exsurgentem contra
se filium fugiens, reduxit ad animum, malum, quod perpetravit, et contumeliosa verba,
non tam
convicia, quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit.
Tunc
enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus.
Leve
quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia
pejus est,
quod meremur: sicque fit, ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu
Deo
judice, poena gravior declinari posse confiditur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis