Liber Secundus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 5 : Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat,

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 141. 142. :

    Per Bahurim collem regi David fugienti

    Exprobrat, et lapides mittit in hunc Semei.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 16
    • Deinde sequitur qualiter occurrit David Siba puer Miphiboseth, cum duobus asinisoneratis, et mentitus est de domino suo, et propterea ait ei David: Tua sint omnia, quae fuerunt Miphiboseth. ( S2, 16, 4) Hinc enim demonstratur, quia spiritus prophetiae (sicut superius diximus),prophetis non semper adest, nec e proximo tanguntur. Nam David servum Miphiboseth, Siba videlicet, sibi contra dominum suum mentientemnon intellexit, et ideo omnia domini sui ei concessit. Cui si spiritus prophetiae adesset, mentientem deprehenderet. Verum e proximo tactus non fuerat, cum superius Amasae promiserat, dicens: Haecfaciat mihi et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni temporeproJoab, videlicet quid sequeretur ignorans. Quia Amasa idem non solum principatum militiae pro Joab non susciperet, sed etiampost Joab paululum vitam finiret. Et cum templum Deo construere voluit, quid e vicino sequeretur nesciens, prophetamalterum requisivit. Venit ergo rex David usque Bahurim. Ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Bera, et malediceba, ( S2, 16, 5) David, etc., usque quo ait: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur efficiamini mihi hodie inSatan? Dimitte eum. » Perfecta patientia illa est eum libenter sustinere, cui facilequis reddere talionem potest: sicut in David ostensa est, qui blasphemantem se Semeimagis studuit patienter ferre quam ulcisci: cum eum tot vitiis urgeret, etarmatiproceres ulcisci contenderent, ait: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eumut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus ad afflictionem meam,et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. » Quibus profecto verbis indicat,quia pro perpetrato Bethsabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxitad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit quod audivit, etcontumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se purgari sibiquemisereri posse indicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secretomentis ad male perpetratarecurrimus. Leve quippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus,quia pejus est quod meremur. Sicque fit ut contumeliis, gratiae potius quam irae reddi jubeantur, quaruminterventu Deo judice poena gravior declinari posse confiditur. Et ait David: Cur efficimini mihi hodie in Satan? ( S2, 19, 22) Huic simile Petrus apostolus, licet infirmitate mentis, non tumore cordis,sicut Abisai: audita futura passione Domini ipse respondisse in Evangelio legitur,dicens: [mauvais référencement: Mc, 8] Absit a te, Domine, non fiet istud. Cur Dominus e contrario, sicut et David Abisai, increpando respondit: Vade post me, Satana, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. ( Mc, 8, 33) [mauvais référencement: Mc, 8] -- Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui. ( S2-16, 21) etc. Concubinas David quas Absalom filius ejus nefarie polluit, figuram habuisseJudaicae plebis non dubium est, quas magistri erroris, Scribae videlicet et Pharisaei,vanis superstitionibus suis, atque per pravam doctrinam corrumpentes, a Domino JesuChristo eam alienam fecerunt, sicut et haeretici crebro facere non verentur: dumapostata Angelus quosdam qui videntur regere et custodire populum Dei, tanquamconcubinas domum David, haeretica pravitate seducendo, decipit per eos. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimentapraebet; ipsaeque in viduitate viventes, clausae sunt usque ad diem mortis suae, quiadum decepti ab haereticis a via veritatis oberrantes, denuo ad eamredire dissimulant,non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi, id est separati et a consortio ejusalieni, permanent. Sed clemens ille, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, non renuitbeneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere, ut per collata beneficiaoccasionem tribuat convertendi.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Fugiens David Absalon filium suum, nudisque pedibus incedens transgressus est torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Bahurim. Ecce egressus Semei, filius Gera de cognatione domus Saul, mittens lapides, maledicebat Regem dicens: egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial ( S2, 13, 37, S2, 15, 23, S2, 15, 30, S2, 16, 5, S2, 16, 6 et S2, 16, 7) [mauvais référencement: S2, 16] . Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, sancto desiderio de imis ad summa evehi, supernae contemplationis penna festinat, haec beati regis David, et aliorum sanctorum praecedentium Patrum gesta, ubi aliquid injuste perpessi sunt, ante mentis oculos ponat, atque in eis se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione restringat, vel etiam imitatione, ut dictum est, Patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est ut, sicut proposuimus exemplis evidentioribus, approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat: quisquis verborum contumeliis pressus cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat: quia cum Semei conviciis urgeretur, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei, ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecit? ( S2, 16, 10) Et paulo post: Dimitte eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam: et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna ( S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia perpetrato Bersabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum, malum, quod perpetravit, et contumeliosa verba, non tam convicia, quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia pejus est, quod meremur: sicque fit, ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur.