v. 1 :Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Iuda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron.
v. 2 :Ascendit ergo David, et duae uxores eius, Achinoam Iezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:
v. 3 :sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron.
v. 4 :Veneruntque viri Iuda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.
v. 5 :Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
v. 6 :Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
v. 7 :Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iuda in regem sibi.
v. 8 :Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
v. 9 :regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super Israel universum.
v. 10 : Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Iuda sequebatur David.
v. 11 : Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum et sex mensium.
v. 12 : Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.
v. 13 : Porro Ioab filius Sarviae, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, et illi ex altera.
v. 14 : Dixitque Abner ad Ioab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Ioab: Surgant.
v. 15 : Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Beniamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.
v. 16 : Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon.
v. 17 : Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
v. 18 : Erant autem ibi tres filii Sarviae, Ioab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis.
v. 19 : Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
v. 20 : Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum.
v. 21 : Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
v. 22 : Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
v. 23 : Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant.
v. 24 : Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
v. 25 : Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
v. 26 : Et exclamavit Abner ad Ioab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?
v. 27 : Et ait Ioab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
v. 28 : Insonuit ergo Ioab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
v. 29 : Abner autem et viri eius abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Iordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.
v. 30 : Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele.
v. 31 : Servi autem David percusserunt de Beniamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
v. 32 : Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.