V. 14 :
Dixitque Abner ad Ioab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Ioab:
Surgant.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 2, v. 9. 10. :
Bis pueri bis sex dum iussi ludere ludunt,
Per latus alterno vulnere se perimunt.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 2
Egressus est Abner filius Ner, et pueri Joseph filii Saul, de castris in
Gabaon.
Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis
juxta piscinam Gabaon.
Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae,
et illi ex altera.
Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis.
Et respondit Joab: Surgant.
Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte
Isboseth filii Saul: et duodecim de pueris David.
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus
contrarii, et ceciderunt simul.
Vocatumque est nomen loci illius, ager robustorum in Gabaon.
Et ortum est bellum durum satis in die illa,
(
S2, 2, 12,
S2, 2, 13,
S2, 2, 14,
S2, 2, 15,
S2, 2, 16 et
S2, 2, 17) et reliqua. Hunc locum Josephus ita exponit: Abner autem promovit
electum nimis exercitum, utcongrederetur cum tribu Juda. Irascebatur enim
adversus eos, a quibus rex David fuerat ordinatus. Huic autem occurrit
missus a David Joab, filius Sarviae sororis ejus, de patreSarnatus.Hic
autem erat contra Abner, constitutus militiae princeps. Cum quo etiam
fuerunt sui fratres, Abisai, Asael, et omnes armati David. Itaque veniens
ad quemdam fontem in civitate Gabaa, aciem constituit adpugnandum. Dicente
vero Abner ad eum, velle se probare quis eorum robustiorem exercitumhaberet, convenit
inter utrosque, ut duodecim viros pugnatores mitterent, etprocedentes inter medias
acies, qui ex utraque parte procul fuerant a certamine,relictisque gladiis viri David
et tenentes capita hostium, eorum lumbos et latera,suis gladiis perforarunt, donec
omnes quasi ex uno constituto periment. His autem cadentibus, etiam
reliquus direptus est exercitus dimicatione fortissimaprocedente, Abner populus victus
in fugam vertitur: fugientesautem Joab persequi noncessabat, praecipiens armatis,
ut
post eorum vestigia festinarent, et nequaquamoccidendo deficerent cujus etiam fratres
detestati sunt pronissime. Inter quos clarior fuit praecipue junior Asael,
qui tantam gloriam habuit in pedumvelocitate, ut non solum homines, sed etiam equos
ad
currendum superaret. Is igitur persequebatur Abner recto gressu, in
neutramque partem declinans. Cumque respexisset Abner et considerasset
impetum sequentis et dixisset, ut uniusmilitis arma sumens ab ejus persecutione
quiesceret, et rursus ille nequaquam a suoconamine penitus abstineret, monente illo
denuo ut recederet, ne coactus eumpercuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam
non haberet. Verba ejus illo despiciente,fugiens post tergum lanceam emisit
coactus, eumquerepente mortali vulnere penetravit. Mystice, Abner de tribu
Benjamin, princeps exercitus regis Saulis, pueros Davidqui erant cum Joab principe
exercitus Juda, ad praelium scribitur provocasse, etAsaelem fratrem Joab percussum
in
inguine interfecisse, sic quidem intelligi volunt,Saulus, inquiunt, necdum adhuc
apostolus, de tribu Benjamin, priusquam fuissetcorreptus a Domino, apostolos ad
certamen legitur provocasse, ac neci interfuisseStephani
(voir:
Ac, 6)
. Caeterum quod locutus est Abner ad Asael, dicens:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 2
Egressusque Abner filius Ner, et pueri Isboseth
filii Saul de castris in Gabaon. Porro Joab
filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt
eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e
regione sederunt, hi ex una parte piscinae, et illi ex
altera.Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant
coram nobis. Et respondit Joab: Surgant.
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim
de Benjamin ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de
pueris David. Apprehensoque unusquisque capite
comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et
ceciderunt simul,
(
S2, 2, 12,
S2, 2, 13,
S2, 2, 14,
S2, 2, 15 et
S2, 2, 16) etc. Hunc locum Josephus ita exponit: « Abner autem
promovit electum nimis exercitum, ut congrederetur cum tribu Juda.
Irascebatur enim adversus eos, a quibus rex David fuerat
ordinatus. Huic autem occurrit missus a David Joab, filius
Sarviae sororis ejus, de patre Sar natus. Hic autem erat
contra Abner constitutus militiae princeps. Cum quo etiam fuerunt et sui
fratres Abissai, Asael et omnes armati David. Itaque veniens
ad quemdam fontem in civitate Sabaa, aciem constituit ad pugnandum.
Dicente vero Abner ad eum velle se probare quis eorum
robustiorem exercitum haberet, convenit inter utrosque ut duodecim viros
pugnaturos mitterent et procedentes inter medias acies qui ex utraque
parte jocum fecerant a certamine, relictisque gladiis viri David, et
tenentes capita hostium eorum, lumbos et latera suis gladiis
perforarunt, donec omnes quasi ex uno constituto perimerent.
His autem cadentibus, etiam reliquiis direptus exercitus. Et
dimicatione fortissima proce dente, Abner populus victus, fugientesque
Joab persequi non cessabat, praecipiens armatis, ut post eorum vestigia
festinarent, et nequaquam occidendo deficerent. Cujus etiam
fratres decertati sunt pronissime, inter quos clarior fuit praecipue
junior Asael. Qui tantam gloriam habuit in pedum velocitate,
ut non solum homines, sed etiam equos ad currendum certamine superaret.
Is igitur persequebatur principem Abner, recto gressu in
neutra parte declinans. Cumque respexisset Abner, et
considerasset impetum sequentis, et dixisset ut unius militis arma
sumens ab ejus persecutione quiesceret, et ille rursus nequaquam a suo
conamine penitus abstineret, monente illo denuo ut recederet, ne coactus
eum percuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam non haberet,
verba ejus illo despiciente fugiens post tergum lanceam emisit coactus,
eumque repente mortali vulnere penetravit. »
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)