V. 19 :
Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram
omittens persequi Abner.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 2, v. 13. 14. :
Est Asael velox cursu, compar caprearum;
Ille sequens Abner currit et urget eum.
Commentaires
Auctor incertus
Liber 2, Caput 2
David uncto super domum Juda rege, Abner filius Ner, Hisboseth filium
Saulregem constituit super universum Israel.
Egressusque est Abner filius Ner, cum pueris
Hisboseth, de castris in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae cum
pueris David egressi de Hebron, concitaverunt bellum juxta
piscinam Gabaon, et persequebatur Asahel Abner. Locutus est
Abner ad Asahel dicens, Recede, noli me sequi, ne compellar
confodere te in terra. Qui contempsit, et noluit declinare.
Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit
eum, et mortuus est
(
S2, 2, 12,
S2, 2, 13,
S2, 2, 19,
S2, 2, 22 et
S2, 2, 23).
Cujus Asahel typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens furor,
inpraeceps ducit, qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi
sunt,quanto et insanius rapiuntur.
Unde et Abner, qui sermone nostro Patris lucerna dicitur, fugit,
quiadoctorum lingua quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta
furoris mentemcujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem
dissimulat verborum jaculareddere, quasi persequentem non vult
ferire.
Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, quasi Asahel
persequi etinsanire non cessat, necesse est ut ii qui furentes reprimere
conantur,nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est
tranquillitatis ostendant;quaedam vero subtiliter proferant, in quibus
ex obliquo furentis animumpungant.
Unde et Abner cum contra persequentem subsistit, non eum recta, sed
aversahasta transforavit.
Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare;
aversavero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex
quibusdam tangere,et quasi parcendo superare.
Asahel autem protinus occubuit, quia commotae mentes dum parci sibi
sentiunt,et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate
tanguntur, ab eoquod se erexerant, statim cadunt.
Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt,
quasisine ferro moriuntur.
Commentaires
Auctor incertus