Liber Secundus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
PrécédentSuivant

V. 10 : Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Iuda sequebatur David.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 5. 6. :

    Israel in regem natum Saul Isboseth ungit;

    Atque suos cuneos inclytus Abner agit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 2
    • Sola autem domus Juda sequebatur David. ( S2, 2, 10) Quid autem est quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur vir confusionis: Abner auxiliante, qui interpretatur patris lucerna, rexconstituitur super Israel universum: et domus Juda sola sequebatur David? nisi quodsolis credentibus, et vere Deum confitentibus, ex priori populo, David nostrum Dominumvidelicet et Salvatorem sequentibus, in caeteris adhuc error confusionis regnat,diabolo instigante,qui saepe se transfigurat in angelum lucis.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 2
    • Sola autem domus Juda sequebatur David. ( S2, 2, 10) Quid est autem quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur vir confusionis, Abner auxiliante, qui interpretatur patris lucerna, regnavit super Israel universum, et domus Juda sola sequebatur David, nisi quod solis credentibus et vere Dominum confitentibus, ex priori populo David nostrum Dominum videlicet Salvatorem sequentibus, in caeteris adhuc error confusionis regnat, diabolo instigante, qui saepe transfiguratur in angelum lucis?